Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.1.14

Ad1 primum argumentum dicendum quod compositio materie cum forma prior est compositione subiecti cum accidente in eodem, quia materia non recipit ⟨formam⟩ accidentalem nisi recepta prius forma substantiali simpliciter, aut compositio subiecti cum accidente prior ⟨est⟩ compositione ex materia et forma. Non enim sunt aliqua magis uel minus composita per maiorem uel minorem accessum ad aliquid summe compositum, set per maiorem uel minorem recessum ab eo quod est summe simplex. Et ideo minima compositio est prima, qualis est illa que est subiecti et accidentis, summa autem compositio est postrema, qualis est illa que est ex materia et forma substantiali. Vnde ubicumque est hec posterior, est et illa prior et non econuerso.


  1. Ad … et non econuerso] cf. rectius Durandus, Super Sent., I, 8, 2bis, 8 (37vb): «Ad primum argumentum dicendum quod compositio materie cum forma prior est compositione subiecti cum accidente in eodem, quia materia non recipit ⟨formam⟩ accidentalem nisi recepta prius forma substantiali. Simpliciter autem compositio subiecti cum accidente prior ⟨est⟩ compositione materie cum forma. Non enim sunt aliqua magis et minus composita per maiorem et minorem accessum ad aliquid compositum summe, set per maiorem et minorem recessum ab eo quod est summe simplex. Et ideo minima compositio est prima, qualis est illa que est subiecti et accidentis, summa compositio est extra, qualis est illa que est ex materia et forma substantiali. Vnde ubicumque est hec posterior, est et illa prior et non econuerso» ↩︎

B.II.3.1.16

Ad primum argumentum dicendum quod illa diuisio substantie in materiam, formam et compositum est diuisio substantie naturalis et transmutabilis, quia per transmutationem illa tria innotescunt: materia quidem ut subiectum, forma ut terminus et compositum quod resultat ex hoc quod per transmutationem forma fit in materia; set substantia absolute accepta prout consideratur a metaphisico non comprehenditur sub illis membris, quia est dare substantiam simplicem per se subsistentem, que non est pars alterius nec ex alteris composita, ut probatur XII Metaphisice, et talis est angelus.

C.II.3.1.14

Ad primum argumentum dicendum quod illa diuisio substantie in materiam, formam et compositum est substantie materialis et transmutabilis, quia per transmutationem illa tria innotescunt: materia quidem ut subiectum, forma ut terminus et compositum quod resultat ex hoc quod per transmutationem forma sit in materia; sed substantia absolute accepta prout consideratur a metaphysico, non comprehenditur sub illis membris, quia est dare substantiam simplicem per se subsistentem, que non est pars alterius, nec ex alteris composita, ut probatur II Metaphysice, et talis est angelus.