Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.31.3.9

Secundum hunc modum potest sumi illa appropriatio `Rom. 11, si tamen APOSTOLVS intendat ibi facere aliquam appropriationem. Hec enim prepositio ‘ex’ quandoque importat habitudinem cause materialis, et sic non habet locum in diuinis; quandoque uero habitudinem cause efficientis, quod quidem conuenit Deo ratione sue potentie actiue, unde appropriatur Patri sicut et potentia. Hec autem prepositio ‘per’ denotat habitudinem forme per quam agens agit, sicut dicimus quod artifex agit per artem; unde sicut ars et sapientia appropriatur Filio, ita et hoc quod est ‘per ipsum’. Hec uero prepositio ‘in’ denotat continentiam; continet autem Deus res, inquantum sua bonitate conseruat et gubernat; et ideo esse in quo appropriatur Spiritui Sancto, sicut et bonitas.

C.I.31.3.9

Secundum hunc modum potest sumi illa appropriatio, Rom. 11°, si tamen APOSTOLVS intendit facere ibi aliquam appropriationem: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Hec enim prepositio ‘ex’ importat quandoque habitudinem cause materialis, et sic non habet locum in diuinis; quandoque habitudinem cause efficientis, que quidem conuenit Deo in ratione sue potentie actiue; unde appropriatur Patri sicut et potentia. Hec autem prepositio ‘per’ designat habitudinem forme per quam agens agit, sicut dicimus quod artifex agit per artem; unde sicut ars et sapientia appropriatur Filio, ita et hoc quod est per ipsum. Hec uero prepositio ‘in’ denotat continentiam; continet autem Deus res inquantum sua bonitate eas conseruat et gubernat; et ideo esse in quo appropriatur Spiritui Sancto, sicut et bonitas.