Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo sic: ad eandem potentiam pertinet actus absolute et actus modificatus, sicut ad eandem potentiam pertinet concupiscere et concupiscere temperate uel intemperate; ergo ad eandem potentiam pertinet uti et abuti et bene uti; set bene 1 uti et abuti directe et proprie pertinent ad uoluntatem; ergo et uti. Maior patet, set minor probatur, quia recte agere et peccare directe pertinent ad uoluntatem secundum AVGVSTINVM Libro Retractationum
, qui dicit quod uoluntas 2 est qua peccatur et recte uiuitur; set bene uti et abuti sunt idem quod recte agere et peccare; ergo tam uti quam abuti directe pertinent ad uoluntatem.
Secundo sic: ad eandem potentiam pertinet actus et actus modificatus, sicut ad eandem potentiam pertinet concupiscere et moderate concupiscere uel immoderate; ergo ad eandem potentiam pertinet uti et bene uti uel abuti. Set bene uti uel Libro Retractationum
dicit quod uoluntas est qua peccatur et recte uiuitur; set tam bene uti quam abuti directe et proprie pertinent ad uoluntatem; ergo etc.