Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.3.18

Et si dicatur quod illud additum est solus respectus et non aliquid absolutum, contra: respectus et habitudo numquam est causa determinationis, set potius determinatus respectus sequitur et causatur a principio determinationis; uerbi gratia ignis non est determinatus ad calefaciendum per hoc quod habet talem habitudinem uel respectum, set calor determinat ignem ad calefaciendum et per calorem habet determinatum respectum, et hoc rationabiliter; sicut enim respectus supponit fundamentum ex quo oritur, sic determinatus respectus determinatum fundamentum. Igitur determinatio anime ad hunc actum uel illum non est per solum respectum, set fit necessario per aliquid absolutum quod est immediatum principium actus, et illud dicimus potentiam.

C.I.3''.2.39

Et si dicatur quod illud additum est solus respectus, et non aliquid absolutum, contra: respectus et habitudo nunquam est causa determinationis, set potius determinatus respectus sequitur et causatur a principio determinationis, uerbi gratia ignis non est determinatus ad calefaciendum per hoc quod habet talem habitudinem uel respectum, set calor determinat ignem ad calefaciendum et per calorem habet determinatum respectum, et hoc rationabiliter. Sicut enim respectus supponit fundamentum ex quo oritur, sic determinatus respectus determinatum fundamentum; ergo determinatio anime ad hunc actum uel illum non est per solum respectum, set fit necessario per aliquid absolutum quod est immediatum principium actus, et illud dicimus potentiam. Et ista ratio uidetur procedere supposito quod actus anime sint ab anima effectiue, sicut prima procedit ex hoc quod sint in anima subiectiue.