Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.3.1

Ad secundum principale sic proceditur. Videtur1 quod angeli beati suam beatitudinem non meruerunt, quia meritum aut attenditur secundum operis difficultatem aut ualorem. Non secundum difficultatem, quia in angelis nulla fuit difficultas ad bonum; nec secundum operis ualorem, quia nunc mererentur per actum beatitudinis, qui est summi ualoris, quod tamen falsum est; quare etc.


  1. Videtur … quare etc.] Thom., S.th., I, 62, 4, arg. 1; cf. etiam Super Sent., II, 5, 2, 2, arg. 4 (153) ↩︎

B.II.5.3.1

Tertio queritur utrum angeli beati suam beatitudinem meruerint. Et1 uidetur quod non, quia meritum aut attenditur secundum difficultatem operis aut secundum ualorem. Non secundum difficultatem, quia in angelis nulla fuit difficultas ad bonum; nec secundum operis ualorem, quia nunc mererentur per actum beatitudinis, qui est summi ualoris, quod tamen falsum est; quare etc.


  1. Et … quare etc.] Thom., S.th., I, 62, 4, arg. 1; cf. etiam Super Sent., II, 5, 2, 2, arg. 4 (153) ↩︎

C.II.5.3.1

Ad secundum principale sic proceditur. Et uidetur quod angeli beati suam beatitudinem non meruerunt, quia meritum aut attenditur secundum operis difficultatem aut ualorem. Non secundum difficultatem, quia in angelis nulla fuit difficultas ad bonum; nec secundum operis ualorem, quia non mererentur per actum beatitudinis, qui est summi ualoris, quod tamen falsum est; quare etc.