Display to small
Rotate your device or try a larger display
Si autem loquamur de necessitate secundo modo dicta, que est necessitas exigentie ex suppositione finis, sic dicendum quod talis necessitas non est in Deo quoad actus interiores, qui non transeunt in creaturam, set solum quoad actus transeuntes. Primum patet sic. Si actus manentes in Deo, siue essentiales siue notionales, fierent ex suppositione alicuius finis, aut ille finis esset in diuinis aut in creaturis; set neutrum horum potest esse; ergo etc. Minor probatur, quia finis 1 est potior hiis que sunt ad finem; set nichil quod sit in creatura potest esse potius hiis que sunt in diuinis, immo nec eque bonum; in diuinis etiam non est gradus bonitatis, ut unum sit altero potius; ergo nichil est in diuinis nec in creaturis ad quod tamquam ad finem ordinentur actus diuini intra manentes. Cum igitur generatio Filii sit actus manens in diuinis, patet quod Pater non genuit Filium necessitate que est ex suppositione finis.
Secundum sic patet, quia, licet Deus et ea que in Deo sunt non ordinentur ad aliud tamquam ad finem, tamen actus diuini transeuntes in materiam exteriorem et res per eos producte habent inter se ordinem finis et eorum que sunt ad finem; propter quod inter hec inuenitur dicta necessitas, ut si dicamus quod si Deus uelit producere creaturam capacem beatitudinis, necesse est quod producat eam intellectualem; talis enim finis nullo modo potest haberi nisi a creatura habente talem formam. Et ideo in istis inuenitur necessitas suppositionis.
-
finis ... sunt ad finem] cf. Arist., Top., III, 1, 116b22-23; Phys., II, 3, 195a24-25 • • • Auct. Ar., 36, 44 (324,50) ↩︎
Si autem loquamur de necessitate secundo modo dicta, que est necessitas expedientie ex suppositione finis, sic dicendum quod talis necessitas non est in Deo quo ad actus interiores, qui non transeunt in creaturam; potest tamen in Deo esse quo ad actus qui in creaturam transeunt. Primum patet sic. Si actus manentes in Deo, siue essentiales siue notionales, fierent ex suppositione alicuius finis, aut ille finis esset in diuinis aut in creaturis; set neutrum horum potest esse, ergo etc. Probatur minor, quia finis potior est his que sunt ad finem; set nichil quod sit in creaturis potest esse potius his que sunt in diuinis, imo nec eque bonum, in diuinis etiam non est gradus bonitatis ut unum sit potius altero; ergo nichil est in diuinis nec in creaturis, ad quod tanquam ad finem ordinentur actus diuini intra manentes. Cum ergo generatio Filii sit actus manens in diuinis, patet quod Pater non genuit necessitate que est ex suppositione finis.
Secundum sic patet, quia licet Deus et ea que in Deo sunt non ordinentur ad aliud tanquam ad finem, tamen actus diuini transeuntes in materiam exteriorem et res per eos producte habent inter se ordinem finis et eorum que sunt et eorum que sunt ad finem; propter quod inter hec inuenitur dicta necessitas, ut si dicamus quod si Deus uelit producere creaturam capacem beatitudinis, necesse est quod producat eam intellectualem. Talis enim finis nullo modo potest haberi nisi a creatura habente talem formam. Et ideo in istis inuenitur necessitas suppositionis.