Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.3.5

Responsio. Hec questio non est de re, set de modo loquendi. Et quia loquendum1 est ut plures, ideo quilibet modus loquendi cum probabilitate dictus tollerandus est. Dicunt ergo QVIDAM2 quod Pater et Filius debent dici unus spirator. Quorum motiuum est quia hec est differentia inter nomina substantiua et adiectiua, quia nomen adiectiuum, cum dicat rem suam in adiacentia ad alterum, trahit numerum ab hiis quibus adiacet, esto quod forma per ipsum importata non plurificetur; substantiuum autem, cum non dicat rem suam ut alteri adiacentem, non trahit ab altero numerum nisi ex sola plurificatione forme importate per ipsum, ut3 dictum fuit supra dist. 9. Ex hoc sic: nomen substantiuum non plurificatur nisi forma uel res importata per ipsum plurificetur; set ‘spirator’ est nomen substantiuum et res importata per ipsum non plurificatur: est enim tantum unus actus spirandi qui nominaliter importatur nomine ‘spiratoris’; ergo nullo modo possunt dici plures spiratores.


  1. loquendum est ut plures]Auct. Ar., 36, 36 (323,26) ↩︎

  2. quidam] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • ap. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 11, 5, resp. (115a) ↩︎

  3. ut … supra dist. 9] cf. supra, I, 9, 3, 5 (104,20-105,27); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 9, 1, 2, sol. (248-249); S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 9, 3, 2, resp. (87a) ↩︎

C.I.29.3.5

Responsio. Hec questio non est de re, set de modo loquendi. Et quia loquendum est ut plures, ideo quilibet modus dicendi cum probabilitate dictus tolerandus est. Dicunt ergo QVIDAM quod Pater et Filius debent dici unus Spirator. Quorum motiuum est quia hec est differentia inter nomina adiectiua et substantiua, quia cum nomen adiectiuum dicat rem suam in adiacentia ad alterum, trahit numerum ab hiis quibus adiacet, esto quod forma per ipsum importata non plurificetur, substantiuum autem, cum non dicat rem suam ut alteri adiacentem, non trahit ab altero numerum nisi ex sola plurificatione forme importate per ipsum, ut dictum fuit distinctone 9a. Ex hoc sic arguitur: substantiuum non plurificatur nisi forma uel res importata per ipsum plurificetur; set ‘Spirator’ est substantiuum et res importata per ipsum non plurificatur (est enim tantum unus actus spirandi quod nominaliter importatur per nomen ‘Spiratoris’); ergo nullo modo possunt dici Spiratores plures.