Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundum patet, scilicet quod ista distinctio sit radicaliter a subiecto. Quod patet sic: ex hoc habet radicaliter scientia quod sit speculatiua uel practica ex quo habet quod operatio scientie circa suum obiectum sistat in cognitione ueritatis uel sit directiua ulterioris operis; et hoc patet ex precedentibus. Set hoc habet scientia ex natura sui obiecti; ex hoc enim quod obiectum scientie tale est quod nullo modo est agibile uel factibile a nobis nec per operationem nostram contingit ipsum sic uel aliter se habere, ex hoc prouenit quod operatio scientie circa ipsum sistit in sola cognitione ueritatis; quando autem obiectum est agibile uel factibile a nobis et per operationem nostram contingit ipsum sic uel aliter se habere, tunc operatio scientie circa ipsum non sistit in cognitione ueritatis, set dirigit in prosecutione operis. Ergo scientia habet radicaliter a subiecto quod sit speculatiua uel practica, licet hoc habeat formaliter a fine. Et utrumque istorum innuit PHILOSOPHVS III De anima
, ubi primo dicit quod intellectus 1 practicus differt a speculatiuo fine quantum ad differentiam formalem, et postea tangens radicem et originem huius differentie subdit quod obiectum 2 intellectus practici est bonum, non omne autem, set actuale; actuale autem est et contingens aliter se habere. Et sic patet primum principale, scilicet unde sumatur distinctio scientiarum secundum speculatiuum et practicum.
Secundum, scilicet quod ista distinctio sit radicaliter a subiecto, patet sic: ex hoc habet radicaliter scientia quod sit speculatiua uel practica, quod operatio scientie circa suum obiectum consistat in cognitione ueritatis uel sit directiua ulterioris operis; et hoc patet ex precedentibus. Set hoc habet scientia ex natura sui obiecti; ex hoc enim quod obiectum scientie tale est quod nullo modo est agibile uel factibile a nobis nec per operationem nostram contingit ipsum sic uel aliter se habere, prouenit, quod operatio scientie consistit in sola circa ipsum cognitione ueritatis; quando autem obiectum est agibile uel factibile a nobis et per operationem nostram contingit ipsum sic uel aliter se habere, tunc operatio scientie circa ipsum non consistit in cognitione ueritatis, set dirigit in prosecutione operis. Ergo scientia habet radicaliter ex obiecto quod sit speculatiua uel practica, licet hoc habeat formaliter a fine. Et utrumque istorum innuit PHILOSOPHVS III De anima
, ubi primo dicit quod intellectus practicus differt a speculatiuo fine quantum ad differentiam formalem, et postea tangens radicem et originem huius differentie subdit quod obiectum intellectus practici est bonum, non autem omne, set actuale quod est etiam contingens aliter se habere. Et sic patet primum principale, scilicet unde sumatur distinctio scientiarum secundum speculatiuum et practicum.