Display to small
Rotate your device or try a larger display
Opinio 1 ista impugnatur tripliciter secundum tria que accipit. Quod 2 enim primo dicunt esse tale lumen, ficticium uidetur, quia aut infunditur omnibus equaliter studentibus in theologia et qui sunt equalis ingenii, aut non, set quibusdam tantum; si non omnibus, set quibusdam, cum hoc sine ratione dicatur, ex quo ponuntur equalis ingenii et equaliter studere, debet haberi pro figmento; si omnibus, contra: inconueniens est quod aliquis in aliquo lumine habeat euidentiam de aliqua re et non possit percipere se habere talem euidentiam; intellectus 3 autem est super actum suum reflexiuus. Modo secundum TE omnes qui sunt equalis ingenii et equaliter student recipiunt istud lumen, quorum tamen plures fatentur se non intelligere articulos euidenter; set assentiunt articulis magis propter auctoritatem Scripture
quam propter quamcumque euidentiam rei; ergo ficticium est ponere tale lumen. Nec potest dici quod actus 4 illius luminis latet habentem sicut actus caritatis latet habentem caritatem, quia actus caritatis pro tanto latet illum in quo est caritas, quia actus caritatis per omnia similis est actui dilectionis naturalis nec in aliquo distinguitur ab eo, nisi quia reddit actum acceptum Deo ut remunerabilem uita eterna, quod omnino latet nos; set actus istius luminis secundum ponentes ipsum manifeste distinguitur ab actu fidei, sicut credere aliquid propter auctoritatem dicentis et intelligere illud idem ex euidentia rei distinguntur; propter quod talis actus latere non potest nec IPSI dicunt quod lateat aliquem habentem.
-
Opinio ista impugnatur] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (52,65); • • • God. de Font., Quodl. VIII, 7 (69-82) ↩︎
-
Quod … ponere tale lumen] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (53,85-100) ↩︎
-
intellectus … actum suum reflexiuus] cf. Thom., De uerit., 1, 6, ad 2 et 1, 9, resp. (24,173-175; 29,20-33); • • • Friedman, “On the Trail” (446) ↩︎
-
actus … distinguitur ab eo] cf. Thom., Lect. rom. in I Sent., 17.1.4 (194,8-27) ↩︎
Nunc secundo restat inquirendum de predictis. Et primo ostendetur quod fictitium est ponere tale lumen; secundo ostendetur quod dato quod poneretur, tamen in ipso articuli fidei non essent proprie intellecti nec conclusiones ex eis deducte essent proprie scite; tertio ostendetur quod tale lumen, si esset, euacuaret a uiatoribus necessitatem habendi fidem. Primum probatur, quia tale lumen aut daretur ad utilitatem persone aut ad utilitatem communitatis. Si ad utilitatem persone, cum Deus non sit personarum acceptor, daretur equaliter omnibus equaliter disponentibus se per meritum uite et exercitium studii in Sacra Scriptura
; set multi equalis uel melioris ingenii quam alii et equalis meriti et eque uel plus exercitati in studio Sacre Scripture
sentiunt se non habere tale lumen, quia non experiuntur se habere euidentem cognitionem de articulis fidei, nec de conclusionibus ex eis deductis, quod tamen oporteret, si haberent tale lumen quod facit de articulis euidentem cognitionem; ergo tale lumen non datur ad utilitatem persone. Item nec ad utilitatem communitatis, sicut sunt gratie gratis date, de quibus loquitur APOSTOLVS I Ad Cor.
12°, quia omne donum ordinatum ad utilitatem communitatis manifestatur aliis per proprium actum, sicut donum linguarum, gratia sanitatum, operatio uirtutum et miraculorum. Vnde ibidem dicitur quod unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, supple communitatis, quia nulla posset ex talibus donis utilitas peruenire communitati nisi per manifestationem actus. Set tale lumen non potest per aliquem effectum manifestari aliis; ergo etc. Maior patet ex dictis. Minor probatur, quia manifestatio habitus cognitiui est per doctrinam (signum enim scientis est posse docere, ut habetur I Metaphisice
); tale autem lumen et habitus scientialiter per eum et in eo acquisitus, si quis esset, non posset per doctrinam manifestari aliis, quia habentes tale lumen et talem habitum aut facerent ea que docerent euidentia aliis aut non. Si non, tunc doctrina eorum non differret a doctrina aliorum et sic per talem doctrinam non manifestaretur illud lumen nec ille habitus scientificus.
Si uero dicatur quod habentes tale lumen possunt facere ea que docent aliis esse euidentia, arguitur contra, quia non habentibus aliquod lumen non potest esse euidens illud quod totam euidentiam suam habet ab illo et in illo lumine; set credibilia et deducta ex eis habent totam suam euidentiam ab illo et in illo lumine quod ISTI ponunt; ergo non ponunt per quamcunque doctrinam fidei euidentia aliis non habentibus predictum lumen. Nec sine dubio inuentus est adhuc aliquis qui per doctrinam suam fecerit de eis euidentiam, nisi qualem faciunt DOCTORES communiter, que tamen non est tanta quod sufficiat ad scientiam proprie dictam; et sic tale lumen non est donum quod possit per suam manifestationem in aliquo actu esse utile communitati uel ordinatum ad utilitatem persone, ut probatum est. Ergo fictitium est ponere tale lumen. Et sic patet primum et amplius patebit in sequentibus.
Secundum probatur, uidelicet quod dato quod tale lumen poneretur, adhuc articuli fidei non essent in eo intellecti nec conclusiones ex eis deducte essent proprie scite. Et hoc patet primo autoritate beati AVGVSTINI IX De Trinitate
capitulo 1°, ubi dicit sic: De credendis nulla infidelitate dubitemus, de intelligendis nulla temeritate affirmemus. Reputat ergo beatus AVGVSTINVS temerarium quod aliquis affirmet se pro statu uie posse intelligere credibilia seu articulos fidei.
Idem patet duabus rationibus. Prima est quia ille qui principalius assentit alicui propter autoritatem alicuius dicentis quam propter quamcunque euidentiam ratio nis, ita quod autoritate cessante uel non assentiret uel non firmiter adhereret propter ineuidentiam rationum, non diceretur habere habitum scientificum, quia habitus scientificus importat adhesionem principaliter propter euidentiam rationis; set quilibet quantumcunque perfectus in doctrina fidei est huiusmodi; unde si quereretur a theologo quare principaliter assentit huic quod est uerum corpus Christi esse in sacramento altaris, non respondet: “quia ratione euidenti hoc scio”, immo “quia hoc dicit autoritas Sacre Scripture
”, quamuis theologus sciret assignare locum Scripture
ubi hoc dicitur, quod non faceret simplex fidelis; ergo nullus theologus quantumcunque perfectus habet de articulis fidei rationem euidentem et necessariam nec per consequens scientiam.