Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.19

Ymaginatio positionis est ista, quod sola 1 essentia diuina est illud cuius uirtute eliciuntur hii actus: generare, spirare et creare ordine quodam. Nec est inconueniens quod ab eodem principio sint plures actus subordinati, cum hoc reperiatur in creaturis (lux enim solis est principium illuminandi et calefaciendi); set quia agere est suppositi, ideo oportet essentiam diuinam esse in aliquo supposito, uno uel pluribus, ad hoc, ut eliciat supradictos actus. Si autem termini istorum actuum essent forme compossibiles in eodem supposito in quocumque inueniretur essentia, illud posset in omnes eius actus, sicut lumen et calor sunt forme compossibiles in eodem, et certe omnis forma que est principium istorum actuum, qui sunt illuminare et calefacere, potest in eos in quocumque supposito sit, nisi impediatur in agendo per contrarium uel per indispositionem materie, de quo non est in diuinis timendum; quando autem per quemlibet actum constituitur nouum suppositum, ut in diuinis, non potest sic esse, immo primus actus necessario est ab essentia ut est in una Persona tantum, secundus ut est in duabus, tertius ut est in tribus. Cuius ratio est quia in diuinis non potest esse nisi una Persona non producta. Si enim essent plures non producte, tales necessario differrent per absoluta, non per relationes originis, quod est impossibile, quia sic essent duo dii.


  1. sola … creare ordine quodam] cf. Alex. de Alex., Super Sent., I, 7, 2, resp. (46vb) ↩︎

C.I.7.2.9

Ymaginatio positionis est ista quod sola essentia diuina est illud cuius uirtute ordine quodam eliciuntur hii actus, generare et spirare et creare. Nec est inconueniens quod ab eodem principio sint plures subordinati actus, cum hoc reperiatur in creaturis (lux enim solis est principium illuminandi et calefaciendi); set quia agere est suppositi, ideo oportet essentiam esse in supposito uno uel pluribus ad hoc ut eliciat supradictos actus. Si autem termini illorum actuum essent forme compossibiles in eodem supposito, in quocunque inueniretur essentia, illud posset in omnes eius actus, sicut lumen et calor, quia sunt forme compossibiles in eodem, omnis forma que est principium istorum actuum qui sunt illuminare et calefacere, potest in eos in quocunque supposito sit, nisi impediatur in agendo per contrarium et per indispositionem materie, de quo non est in diuinis timendum; quando autem per quemlibet actum constituitur nouum suppositum, ut in diuinis, non potest sic esse, immo primus actus necessario est ab essentia ut est in una Persona tantum, secundus ut est in duabus, tertius est ut in tribus. Cuius ratio est quia in diuinis non potest esse nisi una Persona non producta. Si enim essent plures non producte, tales necessario differrent per absoluta, non per relationes originis, quod esset impossibile, quia sic essent duo dii.