Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.4.un.8

Quantum ad primum dicendum 1 quod 2 generationem esse in diuinis non potest per rationem naturalem efficaciter probari, sicut 3 prius dictum fuit de articulo Trinitatis; supposito tamen quodam potest probari in diuinis esse generationem; set quia primum non OMNES concedunt, immo dicunt 4 quod per rationes eque efficaces potest probari generationem esse in diuinis sicut potest probari quecumque conclusio naturalis, ideo primo ponentur rationes EORVM et ostendetur quod non concludunt, deinde quodam supposito probabitur principale intentum.


  1. dicendum ... probari] cf. Thom., Super Sent., I, 4, 1, 1, sol. (131) ↩︎

  2. dicendum quod … [par. 10] essentia ergo etc.] cf. Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 4, 1, resp. (67,10-73,126) ↩︎

  3. sicut ... fuit] cf. supra, Prol., 1, resp., nn.39-40 (4va) ↩︎

  4. dicunt ... naturalis] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 6, resp. (94rC-vD) ↩︎

C.I.4.1.5

Responsio. Tenendum est simpliciter quod in diuinis est generatio quamuis per rationem humanam non possit hoc efficaciter probari, licet dicant QVIDAM oppositum sicut de pluralitate Personarum, quorum opinio prius recitata fuit dist. 2 cum rationibus eorum in questione utrum cum unitate essentie possit realiter esse pluralitas Personarum; et ostensum fuit quod rationes non concludunt.