Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.2.5.6

Quidquid sit de conclusione, ratio tamen que adducitur non ualet. Assumit enim falsum, scilicet quod nunc temporis continui mensuret substantiam mobilis. Hoc enim non potest stare. Primo, quia mensura durationis numquam mensurat nisi illud secundum quod attenditur duratio; set secundum substantiam non attenditur duratio, set solum secundum esse existentie, siue sit unum cum substantia, siue non; ergo nunc temporis, quod est mensura pertinens ad durationem, non mensurat substantiam mobilis, ut substantia est.

C.II.2.4.8

Quicquid sit de conclusione, ratio tamen que adducitur non ualet. Assumit enim unum falsum et aliud concludit. Falsum, quod assumit est, quod nunc temporis continui mensurat substantiam mobilis. Hoc autem non potest stare. Primo, quia mensura durationis nunquam mensurat nisi illud secundum quod attenditur duratio; sed solum secundum substantiam non attenditur aliqua duratio, sed solum secundum esse substantie, siue sit idem cum substantia, siue non; ergo nunc temporis quod est mensura pertinens ad durationem, si quod sit, non mensurat substantiam mobilis, ut substantia est.