Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.8

Si autem theologia accipiatur secundo modo, scilicet pro habitu quo fides et ea que in sacra doctrina traduntur, defenduntur et declarantur, sic fides et theologia sunt de eodem, nisi quod illud quod tradit fides sola auctoritate tradit theologia ratione. Et ideo querere utrum theologia sic accepta sit scientia, est querere utrum 1 de eodem simul possit haberi fides et scientia.


  1. utrum ... fides et scientia] cf. Thom., Super Sent., II, 24, 2, 2 (769-770); S.th., II-II, 1, 5 ↩︎

C.I.P.1.11

Si autem theologia accipiatur secundo modo, scilicet pro habitu quo fides et ea que in Sacra Scriptura traduntur, defenduntur et declarantur, sic fides et theologia sunt de eodem, nisi quod illud quod tradit fides sola autoritate tradit theologia ratione. Et ideo querere utrum theologia sic accepta sit scientia, est querere utrum de eodem possit simul haberi fides et scientia.