Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.3.9

Ad aliud dicendum quod si unum relatiuorum dicitur multipliciter multiplicitate rationum specificarum, oportet alterum multipliciter dici. Si autem unum plurificetur secundum numerum solum, non oportet alterum similiter multiplicari: unus enim pater refertur ad multos filios; similiter in proposito unus spiratus potest referri ad plures spiratores, quia illa pluralitas est solum secundum numerum suppositorum et non secundum diuersitatem specificam relationum, immo nec secundum numerum relationum, quia una sola relatio est in Patre et Filio per quam referuntur ad Spiritum Sanctum, sicut spiratores ad spiratum; ideo non ualet.

C.I.29.3.10

Ad aliud dicendum quod si unum relatiuorum dicitur multipliciter multiplicitate rationum specificarum, oportet alterum multipliciter dici. Si autem unum plurificetur secundum numerum solum, non oportet alterum multiplicari similiter; unus enim pater refertur ad multos filios; similiter in proposito unus Spiritus potest referri ad plures Spiratores, quia illa pluralitas est solum secundum numerum suppositorum, et non solum secundum diuersitatem specificam relationum, imo nec secundum numerum relationum, quia una sola relatio est in Patre et Filio per quam referuntur ad Spiritum Sanctum, sicut Spiratores ad Spiratum. Ideo non ualet.