Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.5

Et hec est secunda condicio subiecti in aliqua scientia. Cuius ratio est quia unitas scientie est a subiecto, sicut dicitur I Posteriorum quod scientia 1 una est unius generis subiecti partes et passiones considerans; set non esset una a subiecto nisi subiectum primo et principaliter consideraretur et alia per comparationem ad ipsum. Si enim subiectum non consideraretur principalius quam alia, non magis attenderetur unitas scientie secundum subiectum quam secundum alia. Rursus si alia non haberent attributionem ad subiectum, scientia non esset una, quia diuersa consideraret et ut diuersa, et non ut aliquo modo unum; ideo etc.


  1. scientia … et passiones considerans] cf. Arist., An. post., I, 28, 87a38-39; • • • Thom., Super Sent., Prol., 2, arg. 2 (314,7); S.th., I, 1, 3, arg. 1 ↩︎

C.I.P.5.7

Et hec est secunda condicio subiecti in aliqua scientia. Cuius ratio est quia unitas scientie est a subiecto, sicut dicitur I Posteriorum quod scientia una est unius generis subiecti partes et passiones considerans; set non esset una a subiecto nisi subiectum primo et principaliter consideraretur et alia per comparationem ad ipsum. Si enim subiectum non consideraretur principalius quam alia, non magis attenderetur unitas scientie secundum subiectum quam secundum alia. Rursus si aliqua non haberent attributionem ad subiectum, scientia non esset una, quia diuersa consideraret et quidem ut diuersa, et non ut aliquo modo unum; ergo etc.