Display to small
Rotate your device or try a larger display
Propter hoc dicendum est aliter, quod ratio per quam priuatio aliqua conuenit alicui est illa per quam repugnat ei oppositus habitus; unde ratio per quam conuenit alicui esse ingenitum est illa per quam repugnat ei esse genitum; ratio autem per quam repugnat alicui esse genitum uel esse ab alio, quia sic accipimus nunc genitum, forte non potest dari communis et uniuoca pro absolutis et relatis, quia esse ab alio sicut a causa, prout competit absolutis, et esse ab alio sicut a principio quod non est causa, prout est in diuinis sola relatione distinctis, non dicitur uniuoce, proportionaliter tamen potest reddi ratio hinc inde: in absolutis enim ratio quare competit alicui esse ingenitum uel innascibile est esse omnimode perfectum; per hoc enim repugnat cuilibet absoluto esse ab alio. Cuius ratio est quia in absolutis distinctis per essentiam quidquid est uel esse potest ab alio habet essentiam dependentem ab alio in fieri uel in esse uel in utroque simul, quod est imperfectionis, et per oppositum quod est omniquaque perfectum non est ab alio dependens nec in fieri nec in esse, propter quod non est ab alio tamquam absolutum ab absoluto. Proportionaliter autem potest dici in relatiuis sola relatione originis distinctis, ut sunt Persone diuine, quia in aliis relatiuis questio hec non habet locum pro eo quod in creaturis relatiuum non est a relatiuo, nisi quia absolutum est ab absoluto: supposita enim creata quorum est generare uel generari sunt distincta per naturas absolutas. Et dictum est qualiter talibus potest competere ingenitum, et propter quam rationem.
Propter quod dicendum est aliter, quod ratio per quam aliqua priuatio conuenit alicui est illa per quam repugnat ei oppositus habitus; unde ratio per quam ‘ingenitum’ conuenit cuiuis est illa per quam repugnat ei esse genitum; ratio autem per quam repugnat alicui esse genitum siue esse ab alio (sic enim nunc accepimus ‘genitum’) forte non potest dari communis et uniuoce pro absolutis et relatiuis, quia esse ab alio sicut a causa, prout competit absolutis, et esse ab alio sicut a principio quod non est a causa, prout est in diuinis sola relatione distinctis, non dicitur uniuoce, proportionabiliter tamen potest reddi ratio hinc et inde. In absolutis enim ratio quare competit alicui esse ingenitum uel innascibile est esse omnimode perfectum; per hoc enim repugnat cuilibet absoluto esse ab alio. Cuius ratio est quia in absolutis distinctis per essentiam quicquid est uel esse potest ab alio habet essentiam dependentem ab alio in fieri uel in esse uel in utroque simul, quod est imperfectionis, et per oppositum quod est omniquaque perfectum non est ab alio dependens, nec in fieri nec in esse, propter quod non est ab alio tanquam absolutum ab absoluto. Proportionabiliter autem potest dici in relatiuis sola relatione originis distinctis, ut sunt Persone diuine, quia in aliis relatiuis questio hec non habet locum pro eo quod in creaturis relatiuum non est a relatiuo, nisi quia absolutum est ab absoluto; supposita enim creata quorum est generare et generari sunt distincta per naturas absolutas. Et dictum est qualiter talibus potest competere ‘ingenitum’, et propter quam rationem.