Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.33

Et hoc patet primo sic. Principium quo producens aliquid producit necesse est realiter distingui a termino quo productum ipsam productionem terminat etiam secundum suppositum quando terminus productionis suppositum constituit; principium autem communicandi non oportet realiter distingui ab eo quod communicatur uel quo communicatio terminatur. Nunc est ita quod in generatione Filii relatio filiationis est illud quo productio terminatur et est constitutiua suppositi; essentia autem est illud quod communicatur uel quo communicatio terminatur; ergo oportet quod principium producendi sit realiter distinctum a filiatione etiam secundum suppositum. Principium autem communicandi non oportet distingui ab essentia communicata; set essentia secundum positionem communem non distingitur realiter a filiatione nec ab aliquo quod sit in diuinis, saltem secundum suppositum; ergo ipsa non est in generatione Filii principium productionis, licet possit esse principium communicationis. Maior patet, quia producens et productum necessario distinguuntur; nichil 1 enim est impossibilius quam quod idem producat se ipsum, ut dicit AVGVSTINVS I De Trinitate; set producens totaliter est producens ratione principii quo producit, et productum totaliter est productum ratione termini quo productio terminatur, quia hiis exclusis et posito quocumque alio excluditur totaliter ratio producentis et producti; hiis autem habitis statim habetur ratio producentis et producti; ergo oportet quod producens et productum realiter distinguantur quantum ad principium productionis et terminum.


  1. nichil … producat se ipsum] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,35-36) ↩︎

C.I.7.2.20

Et hoc patet sic. Principium quo producens aliquid producit necesse est realiter distingui a termino quo productum ipsam productionem terminat etiam secundum suppositum quando terminus productionis suppositum constituit, principium autem communicandi non oportet realiter distingui ab eo quod communicatur uel quo communicatio terminatur. Nunc est ita quod in generatione Filii relatio filiationis est id quo productio terminatur et est constitutiua suppositi; essentia autem est illud quod communicatur uel quo communicatio terminatur; oportet ergo quod principium producendi sit realiter distinctum a filiatione etiam secundum suppositum. Principium autem communicandi non oportet distingui ab essentia communicata; set essentia secundum positionem communem non distingitur realiter a filiatione nec ab aliquo quod sit in diuinis saltem secundum suppositum; ergo ipsa non est in generatione Filii principium productionis, licet possit esse principium communicationis. Maior patet, quia producens et productum necessario distinguntur; nichil enim est impossibilius quam quod aliquid producat se ipsum, ut dicit AVGVSTINVM I De Trinitate; set producens est totaliter producens ratione principii quo producit et productum totaliter est productum ratione termini quo productio terminatur, quia hiis exclusis et posito quocunque alio excluditur totaliter ratio producentis et producti. Et hiis habitis statim habetur ratio producentis et producti; ergo oportet quod producens et productum realiter distingantur quantum ad principium productionis et terminum.