Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.I.P.4.8

Istud enim nichil ualet, nec in se nec in proposito: in se quidem, quia licet plures habitus possint ad unam scientiam concurrere extrinsece per modum cuiusdam antecedentis, ut habitus principiorum, seu per modum comitantis, ut habitus opinatiuus circa unumquodque scibilium, impossibile est tamen quod intrinsece et essentialiter plures habitus concurrant ad unam scientiam, quia impossibile est et contradictionem implicans quod superius multiplicatum pertineat intrinsece ad naturam unius sui inferioris, sicut impossibile est quod plura animalia pertineant essentialiter ad naturam unius hominis; set habitus est superius ad scientiam; ergo impossibile est quod plures habitus pertineant intrinsece et essentialiter ad unam scientiam; imo hoc modo sicut unum plurificatur, et reliquum, ut sicut animalia intrinsece pertinentia ad hominem plurificantur plurificatis hominibus et econtrario, sic habitus intrinsece pertinentes ad scientiam plurificantur plurificatis scientiis et econtrario. Item in proposito instantia illa non ualet qua dictum fuit quod in hac questione accipitur scientia large pro omni habitu cognitiuo, et ideo idem iudicium est quo ad unitatem et pluralitatem in scientia sic accepta et de habitu cognitiuo, quia idem sunt et pro eodem accipiuntur.