Display to small
Rotate your device or try a larger display
In contrarium arguitur quia supernaturalia debent proportionari naturalibus; set Creator et creature, speculabilia et practica, de quibus tractatur in theologia, prout cognoscuntur ductu rationis naturalis, pertinent necessario ad diuersas scientias; ergo hec eadem, prout cognoscuntur lumine fidei uel per reuelationem, pertinent ad diuersas scientias; set omnis talis cognitio pertinet ad theologiam; ergo ipsa non est una scientia. Responsio. Non fiat uis in hac questione de nomine scientie, utrum proprie conueniat theolocgie uel non, quia de hoc satis dictum est in precedentibus, set uocetur nunc scientia omnis habitus theologicus cognitiuus et sic fides est scientia modo quo loquitur AVGVSTINVS De uidendo Deum
, dicens: Illud 1 dicimur scire quod credimus testimonio aliorum. Quo supposito dicendum est quod theologia non est una scientia, set plures. Patet sic, quia illi habitus sunt plures et distincti qui sunt de pluribus et distinctis obiectis uel de eisdem obiectis consideratis per distincta media; set theologia est de pluribus et distinctis obiectis uel de eisdem obiectis consideratis per distincta media; ergo ipsa est plures habitus et non unus. Maior patet, quia distinctio habituum cognitiuorum non est solum ex parte obiectorum de quibus sunt, sicut distinguntur inter se scientie proprie dicte, set etiam ex parte mediorum supposita identitate obiectorum, sicut scientia et opinio de eodem differunt, quia non sunt per idem medium, quia scientia est per medium necessarium, opinio uero per medium contingens. Et hec distinctio est maior et formalior quam prima. Quod sit maior, de se patet; plus enim differt opinio a scientia, dato quod sint eiusdem obiecti, propter diuersitatem mediorum quam differat scientia una ab alia uel opinio ab opinione ex diuersitate obiectorum. Quod etiam sit formalior, patet, quia habitus requiritur propter modum quo tendit potentia in obiectum et ideo habitus distinguntur formaliter ex diuerso modo tendendi in obiecta. Vnde ab alio modo tendit intellectus in prima principia, que non cognoscit per discursum, et alio modo in conclusiones, que cognoscuntur per discursum ex principiis; ideo alius est habitus principiorum, qui dicitur intellectus, ab habitibus conclusionum. Rursus quia in quasdam conclusiones tendit cum formidine propter medium contingens, in quasdam uero sine formidine propter necessitatem medii et eius euidentiam; ideo differt opinio a scientia. Omnes autem scientie conueniunt inter se in formali modo tendendi in obiecta sua, quia omnis tendit in suum obiectum sine formidine necessario. Propter quod differentia quam habent scientie ex parte obiectorum non est adeo formalis sicut prima; aliam tamen habere non possunt. Et ideo dicuntur differre formaliter per sua obiecta. Que tamen differentia magis assimilatur differentie partium in modo sub suo toto quam differentie specierum sub genere. Et istud sit dictum gratis de differentia habituum ad prebendum aliis occasionem amplius cogitandi.
-
Illud … credimus testimonio aliorum] cf. Aug., Epist. 147 (De uidendo Deum), 3, 8 (282,3-6) ↩︎