Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quinto sic: si fides maneret, aut posset exire in actum aut non; si non, ergo frustra esset; si sic, aut exiret in actum credendi uel uidendi; set in neutrum potest exire; ergo etc.
Responsio: Dicendum quod si fides non exiret in actum, nontamen propter hoc esset frustra, quia multa manebunt in beatis ad perfectionem eorum que tamen nullum habebunt actum, sicut nutritiua potentia et organa generationis et huiusmodi; et similiter potest esse de fide. Vel dicatur quod habebunt actum (TV dicis: “aut uidendi aut credendi”), dicendum quod actus non attribuitur habitui nisi per modum inclinantis potentiam in obiectum; quia ergo in idem obiectum potest inclinari potentia ex diuersis, puta ex auctoritate dicentis et ex causa rei quam sumit demonstratio et ex ipsamet re secundum se ipsam presente, ideo idem actus potest dici actus credendi, sciendi et uidendi; nec ista dicunt diuersa in actu intrinsece, set solum diuersas denominationes ex diuersis inclinationibus; igitur in patria idem actus est quo beatus credit Deum trinum et uidet hoc; set dicitur actus uidendi propter presentiam rei, actus uero credendi propter auctoritatem inclinantem ad hoc; beatus enim non solum assentit ei quod est Deum esse trinum, quia uidet, set quia Deus dixit hoc in Scripturis Sanctis
, nec aliter esset perfecte subditus Deo si ex sola euidentia rei assentiret et non ex auctoritate Dei.