Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod fides 1 et uisio non possint simul esse, probatur primo per APOSTOLVM, qui dicit Cor.
5: Quamdiu 2 sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus et non per speciem. Ex hoc sic arguitur: per fidem ambulamus et peregrinamur; set uidens non ambulat nec peregrinatur; ergo uidens non habet fidem.
Responsio: Argumentum simile est huic: per pedes ambulamus; set ueniens ad domum et ibi quiescens non ambulat; ergo non habet pedes, quod non est uerum. Dicendum ergo quod non omne quod ducit nos ad terminum distantem cessat in termino (alioquin caritas cessaret cum scriptum sit de ea Eph.
5: Ambulate 3 in dilectione); per fidem ergo, quamdiu distat a uisione, ambulamus et peregrinamur; quod innuit APOSTOLVS per hoc quod dicit: per 4 fidem enim ambulamus et non per speciem. Set propter hoc non oportet quod adepta uisione fides cesset. Item IPSI concedunt quod Paulus 5 cum actuali uisione habuerit fidem, quod est contra dictum ISTORVM.
-
fides … possint simul esse] cf. Thom., Super Sent., III, 31, 2, 1, 1 (987); S.th., I-II, 67, 3; • • • Heru. Nat., Quodl. II, 15 (praesertim 64ra-65va) ↩︎
-
Quamdiu … non per speciem] Paul., II Cor., 5, 6 7; • • • cf. Thom., S.th., I-II, 67, 3, sed contra ↩︎
-
Ambulate in dilectione] Paul., Eph., 5, 2 ↩︎
-
per … non per speciem] Paul., II Cor., 5, 7 ↩︎
-
Paulus … uisione habuerit fidem] cf. Thom., S.th., II-II, 175, 3, ad 3 ↩︎