Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.48
Et ideo est alia opinio 1 que hoc concedit et tamen tenet eandem conclusionem, scilicet quod theologia sit proprie scientia; dicit enim hec opinio quod articuli ex quibus tamquam principiis procedit theologia sunt uere intellecti, non in lumine fidei, quia in illo sunt tantum crediti, set in quodam lumine medio inter lumen fidei et lumen glorie.
-
alia opinio] cf. Henr. de Gand., Summa, 6, 1 et 13, 4 (42vB D et 92vN 93rN); Quodl. XII, 2 (14,20-16,61) ↩︎
C.I.P.1.48'