Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ratio prime opinionis est quia si oporteret principia scientie esse euidentia et non solum credita, uel essent euidentia ex se et ex rationibus terminorum suorum, sicut et PHILOSOPHVS dicit quod principia 1 cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, uel essent euidentia per aliquid aliud. Primum non potest dici, quia sic solum sunt nota principia formata in terminis uniuersalissimis, sicut de 2 quolibet esse uel non esse et omne 3 totum est maius sua parte; nec secundum, quia principia uel fierent euidentia per aliquid prius, quod esse non potest, quia in scientia nichil est prius principiis, uel per aliquid posterius, et tunc in scientia esset circulus cum per principia innotescant posteriora. Et TV ponis quod principia innotescunt per alia que sunt posteriora; hoc autem est inconueniens; ergo est inconueniens dicere quod oporteat principia scientie esse euidentia, set sufficit, ut uidetur, quod sint credita. Item principia scientie subalterne accipiuntur a superiore scientia subalternante aut ut demonstrata aut ut credita solum ex auctoritate superioris scientie; set non accipiuntur ut demonstrata, quia scientie que sunt eiusdem conclusionis, ut demonstrata est, non sunt due set una; set scientia subalternans et subalternata sunt due scientie et non una tantum; ergo principia que demonstrantur in subalternante non accipiuntur in subalternata ut sic demonstrata; ergo accipiuntur solum ut credita. Ad idem est quod dicit PHILOSOPVS I Elenchorum
, quod oportet 4 credere eum qui addiscit, non dicit “scire” uel “intelligere”, set “credere”. Item dicit VI Ethicorum
quod si 5 principia non fuerint magis credita conclusione, habebitur scientia solum secundum accidens; non dicit “scita” uel “intellecta”, set “credita”. Ex hiis ergo uidetur quod hoc quod articuli ex quibus theologia procedit sint solum crediti, non impediat quin theologia sit uere et proprie scientia et maxime subalterna, sicut et subalternatur scientie Dei et beatorum, quibus articuli sunt intellecti, ut IPSI dicunt.
-
principia … inquantum terminos cognoscimus] Arist., An. post., I, 3, 72b23-25; • • • Auct. Ar., 35, 32 (313,25) ↩︎
-
de … uel non esse] cf. Auct. Ar., 1, 97 (123,51) ↩︎
-
omne … maius sua parte] cf. Eucl., Elem., I, scientia univ. communis 8 (transl. Adelardi [?], 33,82) ↩︎
-
oportet … eum qui addiscit] cf. Arist., Soph. el., 2, 165b3; • • • Auct. Ar., 37, 9 (332,00) ↩︎
-
si … solum secundum accidens] cf. Arist., Eth. Nic., VI, 3, 1139b34-35 ↩︎