Display to small
Rotate your device or try a larger display
Circa 1 hoc est triplex modus dicendi. Primus 2 est quod theologia est proprie scientia, dato quod articuli ex quibus procedit tamquam ex principiis sint solum crediti et nullo modo intellecti uel sciti. Secundus 3 est quod ipsa est proprie scientia et quod articuli ex quibus procedit sunt uere intellecti. Tertius 4 est quod theologia non est proprie scientia, set solum extenso nomine scientie.
-
Circa ... extenso nomine scientie] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1 (84,16-24) ↩︎
-
Primus ... intellecti uel sciti] cf. Guill. P. God., Lect. Thom., Prol, 1 (12-14) ↩︎
-
** Secundus ... sunt uere intellecti]** cf. Henr. de Gand., Summa, 6, 1 et 13, 4 (42vB-D et 92vN-93rN): «Ad quaestionem istam intelligendum, cum theologia sit credibilium et nullorum aliorum nisi ut accipiuntur ab initio, ut per fdem credita. Nunc autem ita est quod credibilia primo per fdem nata sunt feri scita per intelligentiam, ut quae proponuntur homini primo credenda per fdem, postmodum divino lumine adiutus et proprio studio aptatus, capiat ea per intelligentiam, secundum quod infra determinabitur, quod et ipsa alio modo iudicanda est esse scientia, inquantum est credibilium ut credibilia sunt, tamen alio videtur modo, inquantum credibilium ut facta sunt intelligibilia. Dicendum igitur quod notitia aliqua appellata scientia dupliciter: uno modo stricte, alio modo large. Large appellatur scientia, quaelibet notitia certa veritatis; secundum quod dicit Augustinus primo De libero arbitrio. Scire nihil aliud est quam ratione, hoc est mente, habere perceptum. Et scientia sic dicta distinguitur contra opinionem, dubitationem et suspitionem, quae sunt operationes intellectus et notitiae sine ulla certitudine. Propter quod Philosophus VI ethicorum in illis tribus non ponit esse intellectuales habitus. Unde quia fdes dicit certam notitiam eorum quae tenentur per fdem, ut infra dicetur, sub isto modo scientiae continetur notitia fdei. Et sic large sumendo scientiam, theologia inquantum continet credibilia considerata ut credibilia tantum nondum visa sive intellecta, dicenda est scientia. Secundum quod dicit Augustinus De videndo deum: Merito nos scire dicimus, non solum id quod videmus, verum etiam illud quod certissimum credimus. Unde et credita etiam quodammodo mente videre recte dicimus, quia quod verum sit minime dubitamus. Hinc Ioannes euangelista de eo quod sola fde tenuit – si tamen sola fde et non scientia pura sive intellectu tenuit – dixit I Ioh III: Scimus quoniam cum apparuerit: similes ei erimus. Et Paulus Nunc scio ex parte. Ecce Augustinus scire se dixit quod non videndo, sed credendo cognoverat. Stricte vero appellatur scientia, non quaecumque certa notitia, sed solummodo eorum quorum veritas intellectui ex rei evidentia apparet, ut intellectus in ea sibi ipsi sit testis et certitudinem ex eo quod videt habeat, non tamen ex testimonio alterius, sicut certitudinem habet fdes. Secundum quod dicit Avicenna IX Metaphysicorum: Promissio quae fide recipitur non est via ad probandum eam nisi testimonio prophetae. Sicut illa quae est quod habebimus corpus apud ressurrectionem. De tali scientia dicit Augustinus primo De libero arbitrio: Proprie et pure scientia nominatur, quia ratione atque intellectu paratur.5 Et scientia sic dicta distinguitur a fde et omni notitia eorum quae fde tenentur inquantum huiusmodi, quia est intellectorum ex rei evidentia, non creditorum ex alterius testimonio. Sed intellectus talis dupliciter potest haberi. Et secundum hoc scientia proprie dicta est duplex. Uno enim modo haberi potest vi naturalis rationis operantis modo naturali illustratione solius luminis naturalis, aut cum divina illustratione generali de qua dictum est supra. Alio modo vi naturalis rationis operantis modo supernaturali illustratione speciali luminis supernaturalis. Primo modo habetur intellectus de rebus naturalibus in scientiis philosophicis. Secundo autem modo habetur de rebus supernaturalibus in ista scientia, et hoc inquantum credibilia sunt intelligibilia quaedam in potentia vel iam intellecta ut infra videbitur. Unde quia ista scientia continet credibilia quae non perfecte sunt homini intelligibilia in vita ista, et hoc non nisi paucis, et forte aliqua sunt ita credibilia quod nec sunt intelligibilia homini in vita ista, quia quod oculus non vidit, auris non audivit, nec in cor hominis ascendit, praeparavit deus diligentibus se, sicut dicunt Esaias et Apostolus, quod et optime credunt, ideo dicit Augustinus De videndo Deum quod scientia nostra constat ex visis et creditis et in his quae videmus nos ipsi testes sumus, quae vero credimus testimonio alterius tenemus. Unde sicut differunt scire ex visu proprio et ex auditu alterius dicto, sic differunt intelligere aliquod, quia evidentia eius menti est praesto, et credere solum ex alterius testimonio, secundum quod dicit Augustinus ibidem: Praesentia intelligimus quae praesto sunt sensibus animi sive corporis; sicut enim hanc lucem corporis sensu, sic meam voluntatem plane video, quia praesto est animae sensibus. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam, quia iam mihi latet sensu corporis et animi, credo, non video, aut si eum mentiri aestimo, non credo.» ↩︎
-
Tertius ... extenso nomine scientie] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (56,218-58,293) ↩︎