Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.33
Secundo deficit, quia ISTI uel SEQVACES EORVM dicunt quod essentia 1 diuina sub ratione obiecti non facit nec potest facere aliquam intellectionem creatam eo quod illud quod facit obiectum sub ratione obiecti facit ex necessitate nature, Deus autem nichil creatum producit ex necessitate nature. Tunc arguitur sic contra EOS: illud quod faceret essentia diuina presens in ratione obiecti facit uoluntas diuina sine tali presentia; set essentia diuina presens sub ratione obiecti nullam intellectionem causaret, ut IPSI dicunt; ergo uoluntas diuina per hanc rationem nullam causabit, nec intuitiuam nec abstractiuam.
-
essentia ... ex necessitate nature] cf. Duns Scot., Quodl. XIV, 10 (39b); Reina, "Tommaso di Strasburgo" (53-54) ↩︎
C.I.P.1.33'