Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad illud quod obiicitur contra secundum membrum distinstionis dicendum est quod si argumentantes intendant dicere quod ille habitus defensiuus Sacre Scripture
, quem uocant theologiam, non sit alius habitus a tali theologia, set sit ei adiunctus, contradictio est in dictis, quia nichil adiungitur sibi ipsi, et ideo si est adiunctus, est alius. Si uero intendant dicere quod sit alius habitus, set non debet dici theologia, quia non est principalis, set adiunctus, sicut habitus opinatiuus circa geometricalia non dicitur geometria, set sola scientia geometrie tanquam principalior, adhuc ISTI contradicunt sibi ipsis; dicunt enim alibi quod opinio non stat cum scientia, hic autem dicunt habitum opinatiuum circa unumquodque genus scibilium annexum esse scientie que est de eisdem scibilibus; non autem possibile est, immo uidetur esse contradictio quod incompossibilia sint sibi inuicem annexa, quin potius unum annexorum est amminiculatiuum alterius.