Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item nec ex parte actuum, quia si aliqua repugnantia esset ex parte actuum, illa esset secundum euidens et ineuidens, quia, ut QVIBVSDAM uidetur, scientia 1 facit de conclusione euidentiam, fides autem facit ineuidentiam. Set istud non ualet, quia multum refert dicere quod fides non faciat de conclusione euidentiam et quod faciat de ea ineuidentiam. Primum enim uerum est, scilicet quod fides non facit euidentiam de conclusione credita. Secundum tamen est falsum, scilicet quod faciat ineuidentiam, hoc est cognitionem oppositam euidenti; solum enim facit assensum per auctoritatem, qui etsi secundum se non sit euidens, compatitur tamen secum alium assensum euidentem causatum per alium habitum, nec est aliqua consequentia: “fides non facit euidentiam; ergo facit ineuidentiam incompossibilem euidentie”, quia non oportet quod illud quod non causat habitum causet priuationem incompossibilem habitui; sicut illud quod non facit me uidentem non oportet quod faciat me cecum, similiter non oportet quod fides , que non facit euidentiam, faciat assensum ineuidentem incompossibilem cuilibet euidentie; et sic patet minor; sequitur ergo conclusio.
-
scientia ... autem facit ineuidentiam] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (97rZ-vZ): «Ad secundum: quod scientia et opinio non stant simul: ergo neque fides et intellectus: Dicendum quod quantum est ex parte notitiae obscure in opinione et fide, respectu notitiae clare in scientia et intellectu, bene teneret similitudo et procederet ratio. Sed aliud est quod reformat pactum: propter quod non tenet similitudo neque procedi ratio, quoniam quod scitur vel intelligitur cognoscitur quia impossibile est aliter se habere, quod autem opinatur quis, inquantum huiusmodiae, stimat posse aliter se habere, quod autem creditur et fide tenetur, propter fidei certitudinem, quantumcumque sit obscura notitia, tenetur quia impossibile sit aliter se habere. Opponuntur ergo scientia et opinio: non solum sicut contraria, quae possunt habere medium, scilicet ut obscurum et clarum: sed sicut contradictoria inter quae non est medium scilicet ut possibile alter se habere, et non possibile aliter se habere. Non sic autem fides et scientia: sed solum sicut obscurum et clarum: et ita ut contraria inter quae cadit medium.» ↩︎