Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.28
Ad tertium dicendum per interemptionem minoris. Essentia 1 enim, ut prius dictum est, non est precisum principium et adequatum actus generandi, set est commune principium actuum generandi, spirandi et creandi ordine quodam, et ideo potest esse in uno supposito quoad unum actum et non quoad alium propter rationes prius dictas; uerum est quod essentia designatur ut principium adequatum actui generandi, cum uocatur potentia generatiua, et sic non est nisi in Patre; illud tamen quod principium est, est in omnibus Personis, set non ad principiandum omnes actus ex quibus sortitur tale uel tale nomen.
-
Essentia … nisi in Patre] cf. Alex. de Alex., Super Sent., I, 7, 2, ad 3 (47rb) ↩︎
C.I.7.2.15''