Ad primum argumentum dicendum quod ly ‘natura’ aliter accipitur cum dicitur quod Pater non est Pater natura, et cum dicitur quod Pater genuit Filium natura, quia dicitur quod Pater non est Pater natura, ly ‘natura’ accipitur ibi pro essentia et non pro naturali necessitate, quia Pater est Pater naturali necessitate summe immutabilis, set non est Pater natura, idest essentia formaliter, imo paternitate seu generatione actiua, quod idem est, et sic Pater est Pater quia genuit, et alio est Pater formaliter, scilicet paternitate, et alio est Deus formaliter, scilicet deitate; set cum dicitur quod Pater genuit natura, ly ‘natura’ non accipitur ibi pro essentia, ut prius dictum fuit, set pro modo productionis naturalis, propter quod in argumento uariatur acceptio huius nominis quod est ‘natura’.