Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.I.4.2.8

Ad primum argumentum dicunt QVIDAM quod hec est uera “Deus genuit Deum”, et ista est falsa “Deus non genuit Deum” Quod declarant sic, quia termino communi differunt preponere et postponere negationem; nam negatio preposita termino communi cadit super totum significatum et ideo negat totum, quia negato significato negatur totus ambitus suppositorum, quia ad quodlibet suppositum sequitur ratio significati. Vnde sequitur “non homo currit; ergo nullus homo currit”, set negatio postposita termino communi non cadit super totum significatum, set tantum super predicatum, ut si dicatur “homo non currit”, negatur quidem omnis cursus ab homine, set non ab omni homine, termino autem discreto nichil differt preponere uel postponere negationem, quia pro uno tantum affirmatur uel negatur quicquid de termino discreto dicitur. Ad propositum ergo ‘Deus’, ut dicunt, est terminus discretus, quia importat naturam que non est plurificabilis, et ideo non differt dicere “Deus non generat” uel “non Deus generat”, quia negatur generatio ab omni illo cui conuenit ratio termini et ita negatur a patre cui competit generare; ergo similiter hec est falsa “Deus non generat”.