Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.I.3''.2.33

Si autem prima maior propositio intelligatur de principio actiuo, tunc non est ad propositum. Si ponatur quod potentia sensitiua non se habeat ad actum sentiendi actiue, set solum passiue, sicut conmunius ponitur, set dato quod se haberet actiue adhuc illa maior esset falsa, quia lux solis est ab aliquo effectiue et non ab alio corpore quam a sole lucente secundum philosophos omnes, quia sol inter corpora lucentia lumen influit aliis et non recipit, ideo lux solis uel est effectiue a substantia solis uel a dante substantiam. Et quicquid horum detur, semper habetur quod lux solis, que semper est uere accidens, sit a substantia tanquam a principio actiuo. Et pari ratione non oportet quod si principium actiuum operationis sit substantia, quod operatio sit substantia; nec istud est contra proportionem cause et effectus, quia effectus equiuocus non equatur sue cause, set deficit ab ea. Et ideo quamuis contra predictam proportionem esset si effectus esset substantia et causa eius precisa esset accidens, quia tunc effectus excederet suam causam, tamen non sic est si causa productiua sit substantia et effectus productus sit accidens; omnes enim doctores concedunt quod Deus, qui agit per substantiam suam, producit immediate gratiam, que est accidens. Non obstante ergo quod operatio sentiendi sit accidens, principium productiuum eius, quod uocamus potentiam, potest esse substantia.