Display to small
Rotate your device or try a larger display
Propter hoc est alius modus, qui ponit quod in Deo respectu creature non est aliqua realis relatio. Ad cuius intellectum premittendum est quod respectus est in plus quam relatio, quia omnis relatio est respectus, set non omnis respectus est relatio: sex enim ultima predicamenta consistunt in respectu; constat autem quod non pertinent ad predicamentum relationis, set sunt distincta predicamenta contra eam; igitur non omnis respectus est relatio, omnis tamen relatio est respectus. Qualiter autem differt relatio ab aliis respectibus dicendum secundum ACTOREM Sex principiorum
et ALIOS quod sex ultima predicamenta sunt respectus extrinsecus aduenientes, relatio autem est respectus intrinsecus adueniens: ubi enim est uere relatio, ibi relatiuum ex aliquo quod est in ipso intrinsece requirit aliud ad quod dicitur, ut patet de scientia respectu scibilis; set secundum alia predicamenta fit denominatio respectiua, non ex hoc quod in uno sit aliquid per quod exigat alterum, set quia alterum extrinsecus aduenit ei, sicut esse prope, quod pertinet ad predicamentum ubi: duorum enim existentium prope in nullo eorum est ratio exigendi alterum, set concursus extrinsecus unius cum altero facit quod dicuntur prope.