Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item istud non consonat dictis SANCTORVM, maxime AVGVSTINI V De Trinitate
cap. 37, qui dicit quod Deus dicitur temporaliter, quod antea non dicebatur, et relatiue, non tamen secundum accidens, quod ei aliquid acciderit, set plane secundum accidens eius ad quod dici incipit relatiue. Et MAGISTER in littera ex dictis AVGVSTINI hoc concludit quod appellatio qua creatura relatiue dicitur ad creatorem relatiua est et relationem notat que est in ipsa creatura; appellatio uero illa qua creator dicitur ad creaturam relatiua quidem est, set nullam notat relationem que sit in creatore. DOCTOR etiam noster et ALII communiter dicunt quod Deus non refertur ex tempore ad creaturam, nisi quia creatura refertur ad ipsum, ut sic Deus solum dicatur relatiue non per aliquam realem relationem que sit in ipso, set quia accipitur ut terminus relationis creature ad ipsum.