Display to small
Rotate your device or try a larger display
Confirmatur autem hec positio tribus rationibus et auctoritate. Prima ratio talis est: omnis uirtus separata ab organo corporeo est per essentiam intellectus; set uoluntas est separata ab organo corporeo; ergo ipsa est per essentiam intellectus; non differunt ergo in aliquo absoluto. Minor de se patet, set maior probatur, quia esse 1 separatum a corpore uel materia corporea est causa intellectualitatis, et ideo non est intelligibile quod aliqua uirtus sit separata ab organo corporeo et quod ipsa non sit intellectus. Secunda ratio talis est: sicut se habet cognoscens ad uiuens, sic liberum ad cognoscens, quia sicut cognoscens perfectius est et nobilius uiuente non cognoscente, sic liberum nobilius et perfectius est cognoscente non libero; nunc est ita quod omne cognoscens est uiuens et secundum eandem potentiam qua cognoscit uiuit; ergo similiter omne liberum est cognoscens et secundum potentiam secundum quam est liberum secundum eandem cognoscit; sumus autem liberi secundum uoluntatem; ergo secundum eandem sumus cognoscentes, quod non esset nisi uoluntas per essentiam esset intellectus.
Tertia ratio talis est: NOS distinguimus duplicem 2 appetitum, naturalem, qui non sequitur cognitionem, et animalem, qui sequitur cognitionem, comprehendendo sub animali appetitum sensitiuum et intellectiuum. Ex hoc sic arguitur: appetitus naturalis non differt per essentiam a natura quam sequitur, sicut appetitus materie non differt a materia et appetitus 3 grauis non differt realiter a grauitate; ergo appetitus animalis, siue sensitiuus siue intellectiuus, qui dicitur uoluntas, non differt realiter a potentia cognitiua quam sequitur. Antecedens patet, consequentia autem tenet per simile.
-
esse … est causa intellectualitatis] cf. Arist., De an., III, 4, 429a18-27; • • • Thom., S.th., I, 105, 3, resp. ↩︎
-
duplicem … non sequitur cognitionem] cf. Thom., S.th., I, 80, 1-2, resp.; I-II, 17, 8, resp. ↩︎
-
appetitus … realiter a grauitate] cf. Duns Scot., Super Metaph., I, 2 (80,9-10); In Sent., IV, 49, 10, 2-3 et 11 (318a-319a et 379a) ↩︎
Confirmatur autem hec opinio rationibus et auctoritatibus. Prima ratio talis est: nos distinguimus duplicem appetitum, naturalem, qui non sequitur aliquam cognitionem, et animalem, qui sequitur cognitionem, comprehendendo sub animali appetitum sensitiuum et intellectiuum. Ex hoc sic arguitur: appetitus naturalis non differt per essentiam a natura quam sequitur, sicut appetitus materie non differt a materia et appetitus grauitatis non differt a grauitate; ergo appetitus animalis, siue sensitiuus siue intellectiuus, qui dicitur uoluntas, non differt realiter a potentia cognitiua quam sequitur. Antecedens patet, consequentia uero tenet per simile.