Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.4''.4

Alius 1 est modus dicendi et est talis quod una res absoluta, siue essentia anime siue aliquid additum essentie, est fundamentum duarum potentiarum que sunt intellectus et uoluntas, que sub duobus respectibus habent rationem duarum potentiarum, et isti duo respectus habent ordinem adinuicem ita quod secundus supponit primum, sicut actus uoluntatis supponit actum intellectus, et secundum hoc intellectus et uoluntas in nullo absoluto differunt, set differentia eorum est per respectus.


  1. Alius … fundamentum duarum potentiarum] cf. Henr. de Gand., Quodl. III, 14 (71rF-E); • • • Rich. de Mediau., Quaest. disp., 9 (32-34) ↩︎

C.I.3''.4.8

Alius modus dicendi est qui uidetur michi probabilior, quod una res absoluta siue essentia anime siue aliquid additum essentie, ut uerius credo, est intellectus et uoluntas habens rationem duarum potentiarum propter hoc quod est principium duorum actuum subordinatorum, qui sunt intelligere et uelle, ita quod intellectus et uoluntas in nullo absoluto differunt, set solum per respectum ad diuersos actus.