Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad idem est expressa auctoritas beati AVGVSTINI X De Trinitate
cap.° 10, ubi dicit sic: Hec 1 tria, memoria, intelligentia et uoluntas, non sunt tres uite, set una uita, nec tres mentes, set una mens, nec tres substantie, set una substantia. Memoria quippe quod uita, mens et substantia dicitur ad se ipsam dicitur; quod uero memoria dicitur ad aliquid relatiue dicitur. Hoc de intelligentia quoque et uoluntate dixerim; intelligentia quippe et uoluntas ad aliquid dicitur. Vita autem unaqueque ad se ipsam et mens et essentia. Quocirca hec tria sunt unum quo una uita, una mens, una essentia, et quidquid aliud ad se ipsa singula dicuntur, etiam simul singulariter, non pluraliter dicuntur; eo uero tria quo ad se inuicem referuntur. Ex hiis expresse apparet quod hec tria in nullo absoluto differunt, set solum respectibus. Quod si uerum est, multo expressior est in eis ymago Trinitatis quam secundum oppositam opinionem. Hiis tamen non obstantibus prior opinio potest sustineri.
-
Hec … se inuicem referuntur] Aug., De Trin., X, 11, 18 (330,29 331,40) ↩︎
Ad idem est expressa auctoritas beati AVGVSTINI X Trinitate
cap.° 10°, ubi dicit sic: Hec tria, memoria, intelligentia et uoluntas, non sunt tres uite, set una uita, nec tres mentes, set una mens, nec tres substantie, set una substantia. Memoria quippe [eo] quod uita, mens et substantia dicitur ad seipsam dicitur; quod uero memoria ad aliquid relatiue dicitur. Hoc de intelligentia quoque et uoluntate dixerim; intelligentia quippe et uoluntas ad aliquid dicitur. Vita autem unaqueque ad seipsam et mens et essentia. Quocirca hec tria eo sunt unum quo una uita, una mens, una essentia, et quicquid aliud ad seipsa singula dicuntur, etiam simul singulariter, non pluraliter dicuntur. Eo uero tria sunt quo [se] ad se inuicem referuntur. Item XII libro cap.° 3° dicit intellectum nostrum et appetitum rationalem esse in una mentis natura, sicut rationem superiorem et inferiorem, de quibus certum est quod non differunt per naturas absolutas, ut in principio sequentis capituli dicit idem AVGVSTINVS. Ex hiis ergo expresse patet quod secundum AVGVSTINVM hec tria, memoria, intelligentia et uoluntas in nullo absoluto differunt, set solum respectibus, et secundum hoc multo expressior est in eis ymago Trinitatis quam secundum opinionem oppositam.