Display to small
Rotate your device or try a larger display
Istud autem uidetur ualde extortum, scilicet quod intellectus agens uocetur memoria, et applicationes extorte, quia si utraque, scilicet memoria et intellectus, contineant species, equiuoce tamen, quia intellectus agens continet solum uirtualiter et effectiue, memoria autem continet eas formaliter et se habet ad eas subiectiue; propter quod cum continere utriusque equiuoce dicatur, nomen unius transfertur ad alium equiuoce, quomodo facile est nomen unius alteri imponere.
Istud autem uidetur ualde extortum, scilicet quod intellectus agens uocetur memoria, et applicationes extorte, quia licet utrunque, scilicet memoria et intellectus agens, contineat species, equiuoce tamen, quia intellectus agens continet solum uirtualiter et effectiue, memoria autem continet eas formaliter et se habet ad eas subiectiue; propter quod licet continere utrunque dicatur, nomen tamen unius transfertur ad alterum equiuoce, quomodo facile est nomen unius alteri imponere.