Display to small
Rotate your device or try a larger display
Duplex autem motiuum habent. Primum est quia quecumque attribuimus memorie conueniunt intellectui agenti. Duo enim conueniunt memorie que est pars ymaginis: primum est quod continet species; secundum est quod ex ea gignitur uel oritur intelligentia. Primum conuenit intellectui agenti; continet enim uirtualiter omnes species intelligibiles; est 1 enim illud quo est omnia facere, ut dicitur III De anima
. Item secundum ei conuenit, quia intellectus 2 agens est qui causat uniuersale, quod est motiuum intellectus. Et ideo secundum 3 ISTOS AVGVSTINVS nomine memorie uocauit intellectum agentem. Addunt etiam quod hoc modo habetur expressius ratio ymaginis si dicatur quod intellectus agens tenet locum memorie, quia ratio parentis et gignentis uerissime competit intellectui agenti; ipse enim format uerbum 4, quod est notitia genita.
-
est … est omnia facere] cf. Arist., De an., III, 5, 430a14-15 ↩︎
-
intellectus … qui causat uniuersale] cf. Auct. Ar., 6, 27 (176,27); • • • Auerr., De an., I, 8 (12,25 26) ↩︎
-
secundum … uocauit intellectum agentem] cf. God. de Font., Quodl. V, 8 (30-31); • • • Ioh. Pech., Qu. de an., 7, 16 (415,13-16); • • • Theod. Teut., De visione beat., 1, 2, 1, 3 (46,49-50); De intell. et intell., I, 8, 2 (141,57-62) et II, 37, 6 (175,21-176,29) ↩︎
-
uerbum … est notitia genita] cf. Thom., S.th., I, 34, 1, ad 2 ↩︎
Duplex autem motiuum habent. Primum est quod quecunque attribuimus memorie conueniunt intellectui agenti. Duo enim conueniunt memorie que est pars ymaginis: primum est quod continet species; secundum est quod ex ea gignitur uel oritur intelligentia. Primum conuenit intellectui agenti; continet enim uirtualiter omnes species intelligibiles; est enim illud quo est omnia facere, ut dicitur III De anima
. Item secundum ei conuenit, quia intellectus agens est qui causat uelle, quod est motiuum intellectus. Et ideo secundum ISTOS AVGVSTINVS nomine memorie uocauit intellectum agentem. Addunt etiam quod hoc modo expressius habetur ratio ymaginis si dicatur quod intellectus agens tenet locum memorie, quia ratio parentis et gignentis uerissime competit intellectui agenti; ipse enim format uerbum, quod est notitia genita.