Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.4'.3
In contrarium est quia respectu eiusdem actus est eadem potentia; set eundem actum 1 quem attribuimus memorie, scilicet tenere species, PHILOSOPHVS attribuit intellectui III De anima
, ubi dicitur quod anima 2 est locus specierum, non tota set intellectus; ergo memoria et intellectus seu intelligentia sunt eadem; et pari ratione intellectus et uoluntas cum ex equo connumerentur inter partes ymaginis.
C.I.3''.3.3
In contrarium est quia respectu eiusdem actus est eadem potentia; set eundem actum quem AVGVSTINVS attribuit memorie, scilicet tenere species, PHILOSOPHVS III De anima
attribuit intellectui possibili, dicens quod anima est locus specierum, non tota set intellectus; quare uidetur eadem esse potentia memoria et intellectus seu intelligentia.