Display to small
Rotate your device or try a larger display
Alius 1 modus dicendi est quod memoria et intelligentia sunt realiter una et eadem natura absoluta sub diuersis officiis uel actibus, qui sunt tenere speciem uel habitualiter cognoscere et uti speciebus et actualiter cognoscere. Quod patet, quia eiusdem 2 potentie est habere habitum et uti habitu et non alterius; eiusdem ergo potentie est habere speciem uel habitualiter cognoscere et uti specie seu actualiter cognoscere; set primum pertinet ad memoriam, secundum uero ad intelligentiam; ergo memoria et intelligentia sunt una natura et una potentia quo ad id quod absolute dicunt. Quod autem hec diuersitas actuum uel officiorum sufficiat ad diuersitatem partium ymaginis, declaratur sic: secundum potentias ut sunt sub actibus attenditur ymago maxime, et non secundum potentias nudas nisi secundum quid et imperfecte, ut 3 dictum fuit supra;set esto quod sit una natura cuius sunt duo officia uel actus, ipsa tamen habet duos respectus subordinatos secundum ordinem et originem actuum; pluralitas autem respectuum ordinatorum in eadem natura maxime representat diuinam Trinitatem, in qua est una natura absoluta sub pluribus respectibus originis; et ideo talis pluralitas respectuum sufficit ad pluralitatem partium ymaginis. Sic igitur patet quod memoria et intelligentia sunt una natura absoluta, que dicitur memoria ut tenens speciem uel habens habitum, et dicitur intelligentia ut est eliciens actum.
-
Alius … et actualiter cognoscere] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 3, 3.2, 2, resp. (29vaL-bN):"Respondeo dicendum, quod potentiae distinguuntur in affectivam, et cognoscitivam, et hoc tam ex parte sensitivae, quam ex parte intellectivae. cognitio autem, et affectus non plurificatur, nisi ex eo quod particulariter respiciunt obiectum, et ideo sensus particulares plurificantur: quia sub particularibus rationibus respiciunt obiecta sua: sensus autem communis remanet indivisus: quia magis sub universali ratione aspicit, quod aspicit: et propter hoc in se unus potest in omnia, in quae possunt particulares sensus, et adhuc amplius: quia potest cognoscere actus eorum, et sicut est in cognitione, ita est etiam in affectu. videmus enim affectum sensitivum, propter hoc, quod inclinatur ad particulure bonum: quia sequitur particularem apprehensionem, scilicet sensitivam, distiniguitur, et plurificatur; et ideo in affectu sensitivo reperiuntur duo genera affectus, scilicet, irascibilis et concupiscibilis. Voluntas autem, sive appetitus intellectivus: quia habet inclinationem ad universalem bonum: propter universalem formam apprehensam ab intellectu, remanet indivisus, ita quod in eo non distinguitur irascibile, et concupiscibile: igitur sicut distinctio appetitus sensitivi arguit distinctionem particularium virtutum sensitivarum, sic appetitus intellectivus propter sui unitatem arguit unitatem intellectivae potentiae: et ideo bene concludebatur in arguendo: quod potentia intellectiva est una, quia voluntas est una. Dicendum est ergo, quod memoria et intelligentia non sunt duae potentiae secundum veritatem, sive secundum rem; sed secundum rationem. Propter hoc aliqui dicunt eas esse duas vires: volunt enim, quod sufficiat ad distinctionem virium diversitas officiorum: eadem enim est potentia memoria, et intelligentia, sed prout meminit dicitur memoria, prout intelligit, intelligentia. Si volumus tamen secundum quamdam appropriationem loqui, possumus dicere, quod in anima aliquado ponitur distinctio potentiarum, aliquando virium, aliquando potestatum, aliquando portionum. Prima distinctio accipitur penes distinctionem actuum. Secunda penes diversitatem officiorum. Tertia penes diversitatem motuum. Quarta penes diversitatem graduum. Primum sic patet: quia ipse potentiae per actus distinguuntur, sicut actus per obiecta: ut vult Phil. in libro de Anim. Secundum sic est videre: quia memoria habet aliud officium, quam intelligentia: quia illa retinet, ista speculatur, dicimus memoriam, et intelligentiam esse duas vires, cum tamen sint una potentia. Tertium sic ostenditur: dicimus enim synderesim esse aliam potestatem a libero arbitrio, eo quod synderesis est determinata ad unum, et ita videtur habere motum naturalem: liberum arbitrium ad opposita se habet et ita videtur habere motum voluntarium. Quartum etiam patet: quia secundum quod ratio vertit se ad superiora respicit graduam, superiorum, et dicitur superior: secundum quod se vertit ad gradum inferiorum, dicitur portio inferior rationis. Ad primum dicendum, quod retinere speciem, et intelligere, sive speculari propter speciem retentam non faciunt diversas potentias: videmus enim unam, et eadem virtutem ut virtutem visiva retinere speciem, et videre. Quod autem retineat speciem patet per Aug. qui dicit non omnino esse simile de sigillo impresso in aqua, et de forma impressa in oculo: vult enim, quod forma in oculo aliquam permanentiam habeat, quod etiam ostendit Auctor Perspective in principio perspectivae suae. Ad formam arguendi dicendum, quod non quaelibet diversitas facit diversitatem potentiae nisi formalis, cuiusmodi non est diversitas facta. Ad secundum dicendum, quod intelligentia non gignitur a memoria proprie loquendo. Sed species, quae est in intelligentia, gignitur a specie, quae est in memoria. Quod si quaeratur quomodo poterunt esse duae species in eadem potentia numero: dicendum, quod illae duae species non sunt eiusdem rationis, ut patebit cum disputabitur de verbo. Ad tertium dicendum, quod omnis similitudo non currit per omnem modum. Et ideo poterit esse repraesentatio Trinitatis absque eo, quod memoria, et intelligentia sint diversae potentiae, sed solum diversae vires. Vel possumus dicere, quod distinctio virium magis representat distinctionem Personarum quam distinctio potentiarum: quia distinctio virium est magis distinctio secundum relationem, cuiusmodi distinctio potissime Personis Divinis convenit."; • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 3, 7 (69,165-169) ↩︎
-
eiusdem … et non alterius] cf. Thom., De uerit., 10, 3, arg. 4 (303,46-48) ↩︎
-
ut … dictum fuit supra] ubi hoc explicatum sit, incertum est (forsan in priore redactione) ↩︎
Alius modus dicendi est quod memoria et intelligentia sunt realiter una et eadem natura absoluta sub diuersis officiis et actibus, qui sunt tenere speciem uel habitudine cognoscere et uti speciebus et actualiter cognoscere. Quod patet, quia eiusdem potentie est habere habitum et uti habitu et non alterius; eiusdem ergo aliter potentie est habere speciem uel habitualiter cognoscere et uti specie seu actualiter cognoscere; set primum pertinet ad memoriam, secundum uero ad intelligentiam; ergo memoria et intelligentia sunt una natura et una potentia quoad illud quod absolute dicunt. Quod autem hec diuersitas actuum uel officiorum sufficiat ad diuersitatem partium ymaginis, declaratur sic: secundum potentias, ut sunt sub actibus, attenditur ymago maxime, et non secundum potentias nudas nisi secundum quid et imperfecte; set esto quod sit una natura cuius sunt duo officia uel actus, ipsa tamen habet duos respectus subordinatos secundum ordinem et originem actuum; pluralitas autem respectu ordinatorum in eadem natura maxime representat diuinam Trinitatem, in qua est una natura absoluta sub respectibus originis; et ideo talis pluralitas respectiue sufficit ad pluralitatem partium ymaginis. Sic ergo patet quod memoria et intelligentia sunt natura absoluta, que dicitur memoria, ut tenens speciem uel habens habitum, et dicitur intelligentia, ut est eliciens actum.