Display to small
Rotate your device or try a larger display
Deinde queritur 1 de partibus ymaginis, memoria, intelligentia et uoluntate, utrum realiter differant inter se uel sint idem. Et arguitur quod realiter differunt, quia illa quorum unum oritur ex altero realiter differunt, quia nichil 2 oritur a se ipso; set partes ymaginis sic se habent quod una oritur ex alia, intelligentia 3 quidem ex memoria secundum AVGVSTINVM et pari ratione uoluntas 4 ab utraque; ergo ista realiter differunt.
-
queritur ... uel sint idem] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 4, 1 (112-114); S.th., I, 79, 7; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 3, 3.2, 2 (29va-b); • • • Iac. Viterb., Quodl. II, 15 (163,2-167,145) ↩︎
-
nichil … a se ipso] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,32-36) ↩︎
-
intelligentia … quidem ex memoria] cf. Aug., De Trin., XI, 7, 11 (347,1-12); • • • Bonau., Itin. mentis, 3, 5 (305a); • • • Thom., S.th., I, 79, 7, ad 3 ↩︎
-
uoluntas ab utraque] cf. Aug., De Trin., XI, 7, 12 (349,54-57) ↩︎
Postea queritur de partibus ymaginis qualiter se habeant inter se, et primo de memoria et intelligentia utrum sint una potentia an diuersa; secundo de intellectu et uoluntate; tertio queritur de intellectu agente utrum sit aliquid anime nostre. Ad primum sic proceditur et arguitur quod memoria et intelligentia sint potentie diuerse, quia intelligentia oritur ex memoria secundum AVGVSTINVM; set nichil oritur a seipso; ergo memoria et intelligentia realiter sunt diuersa.