Display to small
Rotate your device or try a larger display
Si autem principium accipiatur pro actuali habitudine seu relatione producentis ad productum, sic principium per prius dicitur in diuinis respectu diuinorum quam respectu creaturarum. Cuius ratio est quia idem nomen dictum de pluribus, de uno secundum rem, de alio autem secundum rationem, per prius dicitur de illo cui conuenit secundum rem et per posterius de eo cui conuenit secundum rationem; set principium, ut dicit actualem relationem, dicitur in diuinis secundum rem, prout una Persona dicitur principium alterius, quia relatio Persone ad Personam realis est, set per comparationem ad creaturam dicitur Deus principium solum secundum rationem; ergo nomen ‘principii’ acceptum pro relatione actuali per prius dicitur de una Persona respectu alterius quam de Deo respectu creaturarum. Et1 hanc distinctionem cum eadem conclusione tangit breuiter frater THOMAS in Scripto hac eadem distinctione.
-
Et … hac eadem distinctione] cf. Thom., Super Sent., I, 29, 1, 2, quest. 2, sol. (692); • • • cf. etiam Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 3, resp. (238a); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 2, 1, resp. (155raA-B) ↩︎