Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.P.P.1

Est Deus in celo reuelans mysteria. Sicut dictum fuit a principio nomine celi designatur causa finalis sacre scripture, generaliter et specialiter materia secundi libri Sententiarum, quod potest sic uideri. In secundo enim libro agitur de tribus principaliter, scilicet de creaturarum productione, de earum distinctione, et de aliquarum deuitatione, seu exorbitatione per culpam. Et hec conuenienter signantur nomine celi, secundum tria que in celo possumus considerare, habet enim celum capacitatem pre omnibus, diuersitatem in partibus, difformitatem in motibus. Generalis capacitas facit, ut celi productio significet uniuersorum productionem. Nomine enim continentis sepe significantur contenta. Partium diuersitas representat creaturarum distinctionem. Sed motuum diuersitas aliquarum significat deuiationem. Dico primo quod celum habet capacitatem pre omnibus. Nihil enim in corporalibus est celo capacius. Continet enim omnia, quod innuit Salomon II Paral. 6 arguens a maiori sic: Si celum et celi celorum te capere non possunt, que tamen sunt summe capacitatis, quanto magis domus hec? Et ideo per productionem celi omnia continentis et ambientis uniuersorum productio designatur. De hoc Hester 3 [sic!]: Tu fecisti celum et quicquid celi ambitu continetur. Secundo celum habet diuersitatem in partibus. Est enim quedam pars ipsius totaliter lucens (ut sol) quedam omnino non lucens (ut pars celi non stellata) quedam partim lucens, et partim non lucens (ut luna que nunquam secundum se totam lucet). Sic in uniuersitate creaturarum est quedam creatura pure spiritualis, et hec es quasi omnino lucens. Nomen enim lucis ad cognitionem transferatur, et talis est angelus. Est et alia pure corporalis, quasi nihil lucens, eo quod caret cognitione. Et est alia partim corporalis, et partim spiritualis, quasi secundum quid lucens, et secundum quid non lucens, ut homo. De prima agit MAGISTER a secunda distinctione usque ad duodecinam. De secunda a duodecima usque ad sextamdecimam. De tertia a sextadecima usque ad finem. Et sicut pulchritudo celi resultat ex diuersitate istarum partium, sicut apparet intuenti celum. Suspice enim celum et intuere, Iob 35. Sic pulchritudo uniuersi resultat ex supradictarum creaturarum distinctione, ad commendationem et gloriam creatoris. Sic enim celi enarrant gloriam Dei, ut in Psalmo dicitur: Nunquid ergo nosti ordinem celi? Iob 38. Ecce MAGISTER docet hunc ordinem et distinctionem. Tertio, celum habet difformitatem, ut in motibus, est enim ad presens duplex motus in celo. Vnus regularissimus, qui est diuinus, et alius quasi oppositus huic, et respectu ipsius obliquus. Per hos autem duos motus significatur conuersio, et auersio creature. Per primum enim, qui est regularissimus, significatur conuersio bonorum angelorum ad Deum, ex qua fuerunt illuminati, et conformati in gloria. De quo Eccl. 42: Species celi in uisione glorie. Per secundum, qui est obliquus, significatur deuiatio angelorum et hominum a Deo, ratione cuius obtenebrati sunt secundum illud Hiere. 4: Aspexi celos, et non erat lux in eis. Et iterum Iohel 2 dicitur: Moti sunt celi (homines scilicet et angeli) per electionem. Sol et luna obtenebrati sunt, sol qantum ad angelicam naturam, luna quoad naturam humanam. Et de utroque agit MAGISTER scilicet de peccato angelorum, et de peccato primorum hominum, et hominum, et occasione horum de omni peccato generaliter. Et quia peccatum hominum fuit remediatum per gratiam, ideo incidentaliter agit MAGISTER de gratia, per quam spiritus sanctus celum obtenebratum illuminauit, de quo potest intelligi illud Iob 26: Spiritus eius ornauit celos, in presenti quidem per gratiam, sed in futuro ornabit per gloriam, quam nobis concedat, et cetera.