Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.9

Item quandocumque actio que simul incipit, cum esse rei attribuitur generanti, omnes actiones eiusdem rationis attribuuntur eidem, sicut patet in grauibus et leuibus. Non enim solum mouetur graue deorsum a generante quando fit graue, set etiam postquam est actu graue et extra locum suum mouetur per se a generante, per accidens autem a remouente prohibens, ut1 docetur VIII Phisicorum. Si igitur primum uelle angeli attribuitur Deo creanti, et omnia uelle sequentia attribuentur eidem, et ita numquam poterit peccare angelus, quod est falsum.


  1. ut … docetur VIII Phisicorum] Auct. Ar., 2, 208 (157,39-40) • • • ex Arist., Phys., VIII, 4, 255b14-17, 19-21, 26-27, 35-256a2 • • • Thom., In Phys., VIII, 8, n.1035 (541b) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.5.2.8

Item quandocunque actio que simul incipit, cum esse rei attribuitur generanti, omnes actiones eiusdem rationis attribuuntur eidem, sicut patet in grauibus et leuibus. Non enim solum mouetur graue deorsum a generante quando fit graue, set etiam postquam est actu graue et est extra locum suum mouetur per se a generante, per accidens autem a remouente prohibens, ut docetur VII Physicorum. Si igitur primum uelle angeli attribuitur Deo creanti, et omnia uelle sequentia attribuentur eidem, et ita nunquam poterit peccare angelus, quod est falsum.