Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.8

Nec ista ratio facit fidem, quia quod actio que simul incipit cum esse rei attribuatur agenti uel generanti et ei imputetur, hoc solum est in illis in quibus non est principium actiuum, set solum passiuum, non liberum, set naturale, sicut in grauibus et leuibus. Quod patet: In eodem enim instanti in quo est ignis illuminat domum. Et hec actio attribuitur igni, in quo est principium actiuum illuminationis, nec attribuitur generanti ignem, nisi sicut cause remote. In grauibus autem et leuibus, in quibus non est actiuum principium sui motus, set solum passiuum, oportet quod sit extra ipsa, et hoc est generans 1, [quia] quod est proxima causa per se mouens grauia et leuia, ut docet ARISTOTILES VIII Phisicorum. In quibus etiam est solum principium passiuum non naturale, set liberum, si tamen aliquod principium passiuum liberum esse potest, actio non imputatur agenti, quia generans non causat actionem nisi dando tale principium, sicut generans non mouet graue nisi dando ei formam grauitatis, ad quam naturaliter sequitur esse deorsum, nisi sit aliquid prohibens. Set si principium datum a producente sit liberum, actio sequitur ad tale principium per indifferentiam, propter quod determinatio actionis ad hoc uel illud bonum uel malum non potest imputari producenti, set rei producte, que ratione libertatis sue ad alterum se determinat. Igitur in illis solum actio attribuitur generanti uel producenti, in quibus non est principium actiuum, set passiuum, naturale et non liberum; set in angelo uel est principium actiuum sui primi uelle uel, si sit passiuum, est tamen liberum; quare primum uelle angeli non debet attribui Deo creanti.


  1. generans … Phisicorum] Thom., In Phys., VIII, 8, n.1035 (541b) • • • ex Arist., Phys., VIII, 4, 255b14-17, 19-21, 35-256a2 ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.5.2.7

Nec ista ratio facit fidem, quia quod actio que simul incipit cum esse rei attribuatur agenti uel generanti et ei imputetur, hoc solum est in illis quibus non est principium actiuum, set solum passiuum, non liberum, set naturale, sicut in grauibus et leuibus. Quod patet: in eodem enim instanti in quo est ignis illuminat domum. Et hec actio attribuitur igni, in quo est actiuum principium illuminationis, nec attribuitur generanti ignem, nisi sicut cause remote. In grauibus et leuibus, in quibus non est actiuum principium sui motus, set solum passiuum, oportet quod sit extra ipsa, et hoc est generans, [quia] quod est proxima causa per se mouens grauia et leuia, ut docet ARISTOTELES VIII Physicorum. In quibus etiam est solum principium passiuum non naturale, set liberum, si tamen aliquod principium passiuum liberum esse potest, actio non imputatur agenti, quia generans non causat actionem, nisi dando tale principium, sicut generans non mouet graue nisi dando ei formam grauitatis, ad quod sequitur naturaliter esse deorsum, nisi sit aliquid prohibens. Set si principium datum a producente sit liberum, actio sequitur ad tale principium per differentiam, propter quod determinatio actionis ad hoc uel illud bonum uel malum non debet imputari producenti, set rei producte, que ratione libertatis sue ad alterum se determinat. Ergo in re solum actio attribuitur generanti uel producenti, in quibus non est principium actiuum, set solum passiuum, naturale et non liberum; set in angelo uel est principium actiuum sui primi uelle uel, si sit passiuum est, tamen liberum; quare primum uelle angeli non debet attribui Deo creanti.