Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.7

Alius1 modus ponitur ad probandum eandem conclusionem, quod angelus peccare non potuit in primo instanti sue creationis pro tanto, quia operatio que simul incipit cum esse rei inest ei ab agente a quo habet esse, sicut moueri sursum a generante; set actio peccati non potest angelo inesse a Deo creante angelum, quia actus deffectuosus non est nisi a deffectuoso agente, sicut claudicatio naturalis tibie ex debilitate seminis; in Deo autem non possumus ponere deffectum alicuius uirtutis; quare impossibile est actionem que simul incipit cum esse angeli creati a Deo esse malam.


  1. Alius … Deo esse malam] Thom., S.th., I, 63, 5, resp. • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 5, 4 (90,6-9) • • • Corr. Corrupt., 22 (212,81-90) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.5.2.6

Aliud modus ponitur ad eandem conclusionem, quod angelus peccare non potuit in primo instanti sue creationis pro tanto, quia operatio que simul incipit cum esse rei inest ab agente a quo habet esse, sicut moueri sursum a generante; set actio peccati non potest angelo inesse a Deo creante angelum, quia actus deffectuosus non est nisi a defectuoso agente, sicut claudicatio naturalis tibie ex debilitate uirtutis seminis; in Deo autem non possumus ponere alicuius uirtutis defectum, quare impossibile est actionem que simul incipit cum esse angeli creati a Deo esse malam.