Display to small
Rotate your device or try a larger display
Hec autem positio uidetur in duobus defficere. Primo in hoc quod dicit quod in appetendo uerum bonum, non est peccatum. Contingit enim ⟨peccare⟩ in appetendo uerum bonum, si appetatur absque debitis circumstantiis, ut1 dictum est in questione precedente. Isti etiam et omnes alii ponunt angelum peccasse appetendo uerum bonum.
Secundo defficit in hoc quod dicit quod uerisimile bonum non potest esse primum apprehensum ab intellectu, quia, etsi uerisimile non possit primo apprehendi sub ratione qua simile, quia uerisimile bonum mensuram habet ex uero bono, tamen sub ratione qua bonum nichil prohibet ipsum esse primum apprehensum et per consequens primum uolitum; uel, dato quod hoc sit uerum in angelo, in quo ante peccatum non potuit esse error quoad intellectum, quia pena precessisset culpam, tamen in hoc ratio peccat, quia quod assumit non est uerum naturaliter, set tantum gratia mediante. Adhuc quod intellectus non possit simul multa intelligere, scilicet uerum bonum et uerisimile bonum, cum unum habeat attributionem ad alterum, nec probant nec declarant; saltem sufficiens probatio non est ista, quia non contingit intellectum creatum simul multa intelligere. Omnia enim illa aliquo modo sunt unum intelligibile quorum unum habet ordinem ad alterum.
-
ut … in questione precedente] cf. supra, II, 5, 1 [A.II.5.1.13] ↩︎
Hec autem positio uidetur in duobus peccare. Primo in hoc quod dicit quod in appetendo uerum bonum non est peccatum. Contingit enim peccare in appetendo uerum bonum, si appetatur absque debitis circunstantiis, ut dictum est in questione precedente. Isti etiam et omnes alii ponunt angelum peccasse appetendo uerum bonum.
Secundo defficit in hoc quod uerisimile bonum non potest esse primum apprehensum ab intellectu, quia, etsi uerisimile bonum non possit esse primum apprehensum sub ratione qua simile, quia uerisimile bonum non dicitur tale, nisi quia est uero bono simile, et ideo supponit cognitionem ueri boni. Iuxta qui sententiam loquitur AVGVSTINVS talem apprehensionem uerisimilis boni, eque parum sequitur electio mala, sicut apprehensionem ueri boni, quia ille qui apprehendit aliquid non esse uerum bonum, set simile uero bono eque parum decipitur, sicut ille qui apprehendit uerum bonum. Et ideo si peccatum in electione sequitur defectum in cognitione, ita parum potest peccare unus sicut alius.