Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.5

Responsio. Fere omnes concordant in hoc, quod angelus in primo instanti sue creationis non potuit peccare. Huius autem uarie assignantur rationes. Quidam1 dicunt sic quod, cum uoluntas non sit nisi boni apprehensi, non potest aliquid esse uolitum, nisi apprehendatur ut bonum, quod, si uere bonum est, non est peccatum in appetitu. Oportet ergo, si est peccatum, quod sit uerisimiliter bonum et non uere bonum. Set secundum AVGVSTINVM2 Contra Achademicos non potest aliquid iudicari uerisimile, nisi prius sit uerum cognitum. Oportet ergo quod intellectus ueri boni precedat intellectum uerisimilis boni, et similiter appetitus extimati boni quo malus fit angelus non potest sequi primum actum intellectus, quo uerum bonum consideratur, set sequitur secundum, quo consideratur uerisimile bonum. Vnde, cum impossibile sit intellectui creato simul multa intelligere, non potuit appetitus angeli in primo instanti sue creationis esse malus.


  1. Quidam … creationis esse malus] Thom., Super Sent., II, 3, 2, 1, sol. (110-111) • • • etiam ap. Iac. Met., Super Sent., II, 4, 2 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, ff. 48vb-49ra: «Quarta ratio, que adducitur ad probandum, quod angelus primo instanti non potuit peccare, est ista. Secundum Augustinum: Cognitio uerisimilis supponit cognitionem uer,i et eodem modo appetitus boni apparentis supponit appetitum boni, quia angelus peccauit appetendo bonum apparens; ergo prius appetiuit bonum simpliciter; ergo primo instati peccare non potuit. Ista ratio non uidetur ualere. Dupliciter enim potest cognosci uerisimile: uno modo perfecte, et sic cognoscitur non esse uerum, sed solum simile uero; et hoc cognosco uerisimilis supponit cognitionem ueri simpliciter. Alio modo potest cognosci uerisimile sic, quod apprehendit ut uerum, quod tamen non est uerum simpliciter; et hoc cognosco uerisimilis non supposito de necessitate precedentem cognitionem ueri simpliciter. Eodem modo dicit, potest de appetitu boni apparentis, quia uoluntas fieri potest in bonum apparens dupliciter: uno modo, sicut quod apprehendit bonum apparens perfecte, scilicet ut est apparens et non existens; et sic fertur in illud non ut in bonum simpliciter, sed ut defectiuo; et ideo prius fertur in bonum simpliciter, quam intelligi bonum. Alio modo sic, quod apprehendat bonum apparens absolute non considerando imperfectionem in huius bono; et sic in bono apparenti potest uoluntas fieri antequam saltem perfecte feratur in bonum simpliciter» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 76va: «Quarta ratio, que adducitur ad probandum, quod angelus primo instanti non potuit peccare, est ista. Secundum Augustinus: Cognitio uerisimilis supponit cognitionem ueri, et eodem modo appetitus boni apparentis supponit appetitum boni; sed angelus peccauit appetendo bonum apparens; ergo prius appetiuit bonum simpliciter; ergo primo instanti peccare non potuit. Ista etiam ratio non uidetur concludere. Cognosci dupliciter potest uerisimile: uno modo perfecte, et sic cognoscitur non esse uerum, sed solum simile ueri; et hoc cognosco uerisimilis supponit cognitionem ueri simpliciter. Alio modo potest cognosci uerisimile sic, quod apprehenditur ut uerum, quod tamen non est uerum simpliciter; et hoc cognosco uerisimilis non de necessitate supponit precedentem cognitionem ueri simpliciter. Eodem modo potest dicit de appetitu boni apparentis, quia uoluntas potest fieri bonum apparens dupliciter: uno modo sic, quod apprehendat bonum apparens perfecte, et sic fertur in illud non ut in bonum simpliciter, sed defectiuos; et ideo prius fertur in bonum simpliciter quam in tale bonum. Alio modo sic, quod apprehendat bonum apparens absolute non considerando defectiuum in huius bonum, et sic in bono apparenti potest uoluntas antequam feratur in bonum simpliciter saltem perfecte» ↩︎

  2. Augustinum … Contra Achademicos] cf. Aug., Contra Acad., II, 12, n.27 (32,1-33,20) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.5.2.4

Responsio. Fere omnes concordant in hoc, quod angelus in primo instanti sue creationis non potuit peccare. Huius autem uarie assignantur rationes. Quidam dicunt sic quod, cum uoluntas non sit, nisi boni apprehensi, non potest esse aliquid uolitum, nisi apprehendatur ut bonum, quod, si uero bonum est, non est peccatum in appetitu. Oportet ergo quod si peccatum est, quod sit uerisimile bonum, et non uere bonum. Set secundum AVGVSTINVM Contra Academicos non potest aliquid iudicari uerisimile, nisi prius sit uerum cognitum. Oportet ergo quod intellectus ueri boni precedat intellectum uerisimilis boni, et sic appetitus estimati boni quo malus sit angelus non potest sequi primum actum intellectus, quo uerum bonum consideratur, set sequitur secundum, quo consideratur uerisimile bonum. Et sic non potuit in primo instanti peccare.