Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.19

Argumentum in oppositum, licet adducatur ad conclusionem ueram, tamen non concludit, quia, licet obiectum electionis et consilii sit aliquid futurum, ipsam tamen electionem, in qua essentialiter peccatum consistit, non oportet post creationem angeli quandoque fuisse futuram, nisi sequeretur deliberationem discursiuam. Electio enim sequens cognitionem angeli pure naturalem potuit simul esse cum inceptione angeli.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.5.2.15

Ad argumentum in oppositum, licet sit pro conclusione ista, tamen assumit unum quod a paucis concederetur, uidelicet quod electio angeli bona uel mala sequatur deliberationem discursiuam, et requirentem tempus, quia sicut Deus aliqua libere uoluit ab eterno, ita angelus ab instanti sue creationis aliqua libere uelle potuit: propter quod potuit mereri bene uolendo, et demereri si potuisset inesse pro illo instanti defectus inconsiderationis.