Display to small
Rotate your device or try a larger display
Set contra hoc potest sic instari: nonnullum peccatum est [obiecto] non assentire hiis que reuelantur per fidem; set in instanti in quo creatus est angelus proposita fuerunt angelo uel reuelata aliqua supernaturalia pertinentia ad fidem, ut ponit predicta positio; potuit eis angelus non assentire, cum non essent ei manifesta; ergo non assentiendo potuit peccare et hoc etiam peccatum prouenisset ex quadam nescientia angeli, qui ignorat quantum est de se ea que sunt supernaturalia.
Set contra hoc potest sic instari: nonnullum peccatum est [obiecto] non assentire his que reuelantur per fidem; set si in instanti, in quo creatus est angelus proposita fuerint uel reuelata aliqua supernaturalia pertinentia ad fidem, ut ponit predicta positio; potuit eis angelus non assentire, cum non essent ei manifesta; ergo non assentiendo potuit peccare et hoc etiam peccatum peruenisset ex quadam nescientia angeli, qui ignorat quantum est de se ea quae sunt supernaturalia.